Maffeo Vegio epigrammata 2, 11

Testo base di riferimento: Nicolle Lopomo, 2010/2012

Cura dell'edizione digitale: K. Škraban, 2020


11. EPITAPHIVM ALFONSI, CARDINALIS HISPANI

Oro ego vos, superis vivens Alfonsus in oris:

      Ne mea, mortales, pergite fata queri!

Vivo equidem, et sacri, quod nunc Basilea coegit,

      Concilii curas deseruisse iuvat.

5

Vestra magis vel mors, vel vita simillima morti est,

      Quae rapitur tantis exagitata malis.

Quod Carrillorum fuerim de sanguine natus,

      Quod mente atque animo magnus et eloquio,

Quod mihi contigerit rutilo splendere galero,

10

      Quicquid id est, quod non perstitit, umbra fuit.

Sola hic cum superis et vera et vita quieta est,

      Quam nulla humani vis capit ingenii.

Cara, meum, quae me genuisti, Hispania, corpus,

      Viscera, quae extinxti me, Basilea, cape.