Maffeo Vegio rusticanalia, 6

Testo base di riferimento: Nicolle Lopomo, 2010/2012

Cura dell'edizione digitale: K. Škraban, 2020


6.

IN RVSTICOS

Miror, io, agrestes, meaque admiratio digna est,

      Quam cupidi in caecam proruitis Venerem!

Continuo duros gemitis sudore labores;

      Vix restat, quae vos mulceat, ulla quies.

5

Quotidie curvas falces rigidosque ligones

      Versatis valida pandaque aratra manu;

Quotidie ardentes detecto vertice soles

      Fertis vel gelidae frigora dira hiemis.

Ebibitis puras communi e flumine lymphas,

10

      Atque editis viles insipidasque dapes.

Vnde igitur tanta haec vobis innata libido est?

      Cur fit quod tantum pectora vestra calent?

Quippe solet lautis inter Venus otia mensis

      Astare, et molles delicias sequier.

15

Verum praerapidos Venerem mollisse leones

      Dicunt, atque ipsos incaluisse lupos;

Ipsum etiam patientem oneris multique laboris

      Visa, licet fessum, femina mollit equum.

Quodcumque est caelo, quicquid terraque marique

20

      Quod spirat, Venerem sentit et igne furit.

At par ille deis animo cui dicere legem,

      Cui licuit placitis ponere fraena suis,

Qui desiderio pellaci opponere sese,

      Qui novit blandis abstinuisse malis.

25

Nunc vos, agricolae (vestrum non miror amorem)

      Pergite, continuam profluite in Venerem;

In Venerem tantum, quaeso, exspumate, quod ipsi,

      Quando aliud desit, se nihilent oculi.