Maffeo Vegio elegiae 2, 2

Testo base di riferimento: Nicolle Lopomo, 2010/2012

Cura dell'edizione digitale: K. Škraban, 2020


2.

IN CORVINVM

Noli te tantum, Corvine, adfligere, noli,

      Vir bone, quod coniunx sit tua moecha queri.

Si tibi forte gravi periisset chasmate fundus,

      Sive domus flammis, sive ruisset aquis,

5

Sive aes grande tuum fur expilasset avarus,

      Haec, quia contingunt rara, dolenda forent.

Quod vero tua te decepit adultera coniunx,

      Nec nova, nec rara haec; ergo ferenda nota est.

Percurre hystoricos, veteres percurre poetas:

10

      Quid nisi nuptarum crimina aperta sonant?

Quid nisi concubitus referunt veneresque nefandas,

      Dum mores hominum tetraque facta notant?

Confer, age, annales et bella horrenda recense;

      Tot regum dextras, tot sua facta lege:

15

Quodcunque in toto certatum fortiter orbe est,

      Haud dubium solae causa fuere nurus.

Consule magnorum connubia clara virorum;

      Aurea sint quamvis, saecula prisca petas:

Offendes quotiens poluta cubilia regum,

20

      Polutos multa non sine caede toros!

Offendes quotiens, dum victa libidine flagrat

      Foemina, nil famae consuluisse suae,

Nonnunquam proprio se conseruisse parenti,

      Nonnunquam fratrem sustinuisse suum!

25

Et quotiens patrum deserta aut prodita furtim

      Regna, peregrini dum furit igne viri!

Magnus uterque fuit famaque illustris Atrides,

      Sed grave coniugium cessit utrique suum.

Externa est rediens Diomedes tecta secutus,

30

      Dum pudet ad moechae coniugis ire domum.

Sisyphus Aeolides clarum generavit Vlixem,

      Non quem Laertes publica fama canit.

Dicitur Aeneas Cytherea matre creatus:

      Ex illegitimo nam satus ille toro est.

35

Magnus Alexander, genitum quem patre Philippo

      Credunt, furtivo est natus adulterio.

Caesar et Augustus connubia et unus et alter

      Foedata, hic gnatae, coniugis ille tulit.

Dum sibi sit turpi prostrata libidine coniunx,

40

      Felix iudicio Silla sit ipse suo.

Quid narrem Phaedrae, quid matris crimina narrem?

      Quid quae sunt numero caetera mille sequar?

Et quid mortales tantum memoremus? An ipsi

      Intacti hac divum labe fuere tori?

45

Lemnius istud idem, quod nunc tibi causa dolendi est,

      Ista eadem - si sunt damna putanda - tulit.

At quemcunque tamen gestabat corde dolorem,

      Dissimulans vultu cautius ille tulit.

Rete laborato quamprimum fabricat aere,

50

      Binaque sunt docta numina capta manu.

Convocat extemplo divorum quemque dolosque

      Monstrat nunc fidae coniugis, inde suos.

Excussere diis risum captivus uterque,

      Invidia et multis nudus uterque fuit.

55

Sic meruit claudus, factum post tale, maritus

      Efferri dignis laudibus atque coli.

Tuque sequare dei manifesta exempla licebit:

      Exemplo fies cautior inde sui.

Mille notas vulgi, mille et maledicta loquacis

60

      Effugies, modo tu facta imitere dei:

Vt simul ille fuit laudatus voce deorum,

      Sic tu laudatus voce ferere hominum.

Falle iocis dirum laeto et sermone dolorem:

      Quod mens laesa dolet, dissimulare licet.

65

Ride et, quae nihili est, curam hanc de pectore pone;

      Curave sit quamvis, finge carere tamen.

Noli te tantum, Corvine, adfligere; noli,

      Vir bone, quod coniunx sit tua moecha queri.