Maffeo Vegio elegiae 1, 2

Testo base di riferimento: Nicolle Lopomo, 2010/2012

Cura dell'edizione digitale: K. Škraban, 2020


2.

AD FLACCVM

Rura colo et frustra, carissime Flacce, moraris

      Quae tibi de nostro munera rure feras.

Namque vel aucupiis agilem me ducere vitam,

      Tendere vel liquidis retia reris aquis,

5

Aut canibus lepores damasque agitare fugaces,

      Sive petam campos, seu nemora alta petam.

At mihi nec volucres cura est neque ducere pisces,

      Non hamo pisces, non laqueo volucres,

Nec mihi venandi studium; non denique quicquid

10

      Iucundum lassis mentibus esse solet.

Solus hic ignavae consumo tempora vitae,

      Hic ego tristi torpeo desidia.

Expectas igitur nequicquam quae tibi donet

      Munera, quas noster mittat agellus opes.

15

Verum, adeo ne te tua spes frustrata relinquat,

      Haud indonatum prorsus abire sinam.

Quando mihi nec aves, neque sunt quos mittere pisces,

      Nec sunt, quas possim dona parare, ferae,

Mitto tibi saltem nostrae munuscula Musae,

20

      Si cura est Musae forsitan ulla tibi.

Cum mea venturi percurrent scripta nepotes,

      «Hic - dicent - Musis, hic quoque dignus erat».