Ugo Mezzabati epistola, 2

2. Lovatus ad Hugonem

Si tua cum nostris potuissent vota secundos

Invenisse deos, miseris si prona faverent

Numina, iampridem cessasset epistola tristem

Pingere materiem, nec duri carmen hiatus

5

Posceret in superos genii iactura sinistri;

Non mea febriles pavissent viscera flammas,

Clausa nec intenso suspenderet ylia morsu

Morbus arenarum, nec stiria lapsa cerebro

Pectoris opprimeret fibras, nec sterneret artus

10

Ad summum capitis fumans vapor, ordine certo

Luderet ad proprios vitalis regula motus.

Tuque tuis votis, ego me letarer, amice,

Sospite, sed quum nobis non equa salubrem

Fata negant cursum, placeat quodcumque necesse est.

15

Pugnet in adversis ratio, mentemque labantem

Erigat et magnos vincat virtute dolores.

Sic tua metra iubent, nec fas michi tendere contra;

Cur ego non faustis ascribere moliar astris

Quod graver aut precibus surdum querar esse Tonantem?

20

Grandia consimiles minuunt suspiria luctus.

Maxima peoniis hominum pars indiget herbis,

Aut cadit ante diem, nec habet plerumque levantem

Eger et erumnis affamina mollia desunt.

Ast ego iam senui; meam iam maturuit etas,

25

Altera iam decimi teritur vindemia lustri;

Aggemit infirmo comitum chorus; assidet egro

Saltem firma fides et spes manifesta duorum:

Vnus, ymago patris nostrique laboris asilum,

Spirituum solers medica ciet arte calorem

30

Et lapsas reparat vires, mersamque salutem

Elicit et fragilis servat compendia vite.

Hic me seminecem stigia revocavit ab unda

Sepius et vetuit letalia stamina rumpi;

Huius ab imposito si nomine demis yambo,

35

Ninus, non Assiria regnator .... in aula

(O utinam tali fortune in sede locatum

Cerneret Eufrates!), sed quem produxit in auras

Vicus in extremis Patavorum finibus, obex

Hostibus alpinis, parva qui traxit ab urbe

40

Nomina, turrigeri cinctus munimine muri.

Alter, dimidiis ducens ab Abatibus ortum,

Sanguinis ignaram quotiens languentia mentem

Membra premunt, vasto querit solatia morbo,

Lapsuramque animam lingue virtute polite

45

Dirigit, et metrico depellit pectine curas.

Hic est alter ego, nec fata benignius unquam

Arrisere michi quam [cum] me iungere tanto

Sunt dignata viro, quem si civilia spectem

Iura revelantem vel iusti figere metas

50

Iuditii vel ab hoc dubios pendere clientes,

Papiniane, tace; si forte quid expedit urbi

Ambigitur, patrie de libertate senatus

Consulitur, gravitas sileat Ciceronis; ad haustus

Transit apollineos blandisque dat ocia musis?

55

Statius esuriat fraternis rursus in armis.

Cetera pretereo, sed et hec mandasse libello

Penitet et vereor ne sit transgressa voluntas

Non frenata modum, ne ferveat invidus et me

Clamet adulantem; et verum decuisse taceri

60

Quid si non adeo possum precludere rimas,

Quin gravidus pariam? Fomes cum cordis abundat,

Os loquitur; fateor, de te te dicere coram

Non erat; at sic fas animum saciasse calentem,

Da veniam, iuvit. Sed nunc ad omissa revertor.

65

Hos mihi, care, duos iuste laudis amicos

Iuppiter indulsit, sortem miseratus amaram.

Ah, quociens casus varios et leva querentem

Offitio mulsere pio! si dulcia pure

Non novit prestare deus, si nescit ad unguem

70

Fortunare aliquem, cur hec infesta recusem

Hoc pensare bono? modico clementia divum

Empta michi est; nostri levis est iniuria dampni

Quamvis ergo michi celestia corpora corpus

Egrotativum dederint, licet aura carinam

75

Quantulacumque meam quaciat, casumque minetur

Debilitata domus nulli satis obvia vento,

Equanimus patiar; geminos modo servet Horestas,

Qui valet et tremule valeat fultura ruine.

Vivite felices longe melioribus ambo

80

Passibus et pilie spacium superate senecte.

Que Sileris nitida mittit Lupus eger ab unda,

(E vertatur in V) perlege, noster Ego.