3. congratulatio victoriae pugnae Lucensis
ad Nicolaum Piccininum
... quam fortibus armis
Incumbens fausto domuisti Marte feroces
Pulciferos! Quae cum factu res credita nulli
Esset, ovans tamen, adversum praestantior agmen
5
Fregisti, et tanta haec soli tibi contigit uni
Gloria, quae nulli ante fuit nec pectore, nec vi.
At qui nota sequor. Tantum tua claruit ardens
Seque altum evexit virtus, ut munere dignum
Haud parvo dux ante alios insignior unus
10
Crediderit, gladioque potens, animisque Philippus.
Quin etiam armorum praefecit ducibus et te
Donavit sceptro belli. Tum fortis in enses
Vt primum ruere et Marti se credere coepit,
Genua te primum elegit cui fideret arma,
15
Luchanasque acies et ius committere pugnae.
Non repetam celebres titulos, quos moenia Tharri
Victa tibi attulerint, non fauces gentis Etruscae
Obsidione gravi infractas, non caetera tandem
Eximia ac fera. Neque enim quo singula vellem
20
Narrare, huc veni, laudum ornamenta tuarum.
At vero non possum huius non dicere belli,
Quae nuper tanta auspicibus praeconia divis
Cesserat, et capto tam clara ex hoste trophea
Scilicet armorum fidens Florentia totas
25
Contulerat vires vicinae in pascua Lucae.
Genua Luchanam servare potentior urbem
Adnixa auxilio, dubiis spemque addere rebus,
Commisit sua signa tuae victricia dextrae,
Inlabens placidis dirimebat Serculus undis
30
Agmen utrumque, at tu, quo non audentior alter,
Nec quis consilio melior, nec robore maior
Per medium turmas duxisti interritus annem,
Incensas magno venturi Martis amore.