Maffeo Vegio carminum appendix, 2

Testo base di riferimento: A. Cinquini, R. Valentini, 1907

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


2. Maffei Vegii ad Andream Pisanum.

Pulcra Panormigeni perlegi scripta poetae

      Qui canit imparibus sexus utrosque modis.

Non potui non hunc laudare, non oscula dulci,

      Dulcior Andrea, dulcia ferre operi.

5

At nostrum in vatem si sit qui turpiter audet,

      Qui moveat dentes ore calente truces,

Pone animo antiquos illustres laude poetas,

      Qui similes pulcre composuere sales.

Quid cecinit Naso? Quid blandi musa Propertii?

10

      Lesbia tu, Sappho? tuque, Tibulle, places.

Clarus Callimachus. Placuerunt scripta Catulli.

      Hi tamen et flammas et cecinere iocos.

Quidque ut praeteream reliquos, Maro, gloria vatum

      Quid cecinit? lusus scripsit et ille leves.

15

Mox sese ad segetes pascuaque et arma recepit.

      Si dicit pecudes, an Maro pastor erat?

Multa canunt docti, quae non fecere, poetae,

      Quae sua non novit dextera, multa canunt.

Verum illud sapere est et dignum laude perenni!

20

      Quae non viderunt lumina, Musa videt.

Sic igitur Plautus miraeque Terentius artis

      Essent convivae, leno et uterque foret?

Atque alii quorum sine fine est copia magna

      Quos studii et famae scribere iussit amor.

25

Haec satis, Andrea, nunc ad maledicta revertor

      Quae cecinit fidis invida lingua modis.

Clara Panhormitae vivent praeconia vatis;

      Quive nefas ausus voce furente cadet.

Ille cadet, tenuesque furor vanescet in auras

30

      Et stabit nostri nobile vatis opus.