17. in effigiem amoris
"Vidimus effigiem lascivi nuper Amoris,
Que nimium mentem movit imago meam.
Nec barbam malis nec corpore tegmen habebat
Nudus terga, manus, pectora, crura, pedes.
5
At humeris ale suberant et flexilis arcus,
Lumina sub tenero ceca supercilio.
Cur puer imberbes nulla lanungine malas,
Cur melius nulla copora veste tegat,
Lumine cur careat, pharetram cur gestet et arcum,
10
Cur habeat pennas, Calliopea, refer."
Sic ego. Sic retulit quesitas ilico causas
Maxima pegasei Calliopea chori:
"Qui sapit evitat malesana Cupidinis arma,
Et tantum pueros intrat ineptus amor.
15
Sive quod est puero similis, qui cepit amare
Et perit mente, pingitur inde puer.
Pingitur et nudus: nullum servare pudorem
Et meminit simplex et manifestus amans.
Pingitur et cecus, quia non bene cernit honestum,
20
Nec scit quo virtus, quo ferat error amans,
Vel quia que peccet credit secreta latere
Cuncta nec in sese lumina versa videt.
Sic est omnis amans, sic se, sic omnia nescit,
Consilium, famam, federa, iura, deos.
25
Aurea quod curuo torquebat spicula cornu,
Pungere corda ferus significatur amor.
Quod levibus volucres humeris suspenderat alas,
Causa est huc illuc quod levis errat amans,
Vel quod amor cursum non semper servat eundem,
30
Nunc abit et parvas post redit inde moras."
Dixerat et pressis obmutuit orsa labellis.
Effudi tales protinus ore sonos:
"Quam vidi effigiem pharetram gestabat et arcum,
Fax tamen in dextra non fuit ulla sua.
35
Sed quoniam veterum finxere poemata vatum,
(Quos ego quid temere commemorasse putem?)
Dic, quare nam tedas fertur gestare Cupido,
Da, precor, armatas cur habet igne manus?"
Quesitam verbis respondens musa duobus
40
Sic leviter causam reddidit: "urit amor".
Accipe lascivi quenam sit Amoris imago,
Carole, cypriaci gloria magna soli,
Vt levius miserum caveas, dum noris, amorem
Et redeas ad te, dum mea metra leges.