Enea Silvio Piccolomini carmina varia, 13

Testo base di riferimento: A. Van Heck, 1994

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


13. in campana templi Pientini

Parva fui nuper, qualis delubra deceret

      Et non urbani menia pressa loci.

Mox, Pius ut templum construxit et intulit urbem,

      Quantam urbs atque edes postulat, esse iubet.

5

Ergo pientinos si latius impleo campos,

      Nunc urbi, nuper oppidulo sonui.