Enea Silvio Piccolomini epigrammata, 74

Testo base di riferimento: A. Van Heck, 1994

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


74. ad Sextum

Non mihi divitias Priami peto, Sexte, Mide ve,

      Sed tamen et dici dives et esse volo.

Dives erit vulgo quisquis nummatus habetur;

      Stoicus at poterit dives habere nihil.

5

Nos aliter volumus, nos inter utrunque volamus:

      Nec volo quod modicum est nec volo quod nimium est

Dent mihi mentis opes superi corpusque salubre

      Castaque sit coniunx, leta decensque mihi.

Sat fuerit parvi si sim possessor agelli,

10

      Sufficiat vite qui dare cuncta mee.

Parva domus, tantum pellat que frigus et imbres

      Et quam cum musis querat Apollo novem.

Tum felix, tum dives ero, tum, Sexte, beatus

      Eiusdem socius si mihi mentis erit.