Gregorio Correr carmina, 2

2. Gregorii Corrarii Veneti ad Andream fratrem
"Quomodo educari er erudiri debeant pueri".
libellus hic didascalicus est:
ideo debuit ad aliquem scribi

Hec tibi de libris veterum, germane, relegi,

Queque super pueris docuit pater optimum olim

Victorinus; et hic aliquid quod discere possit,

Siquem digna manet studiorum cura, docebo.

5

Protinus a cunis labor est, cum tedia longi

Solverunt menses, palletque puerpera lecto,

Et trepidae assistunt matres: quare optima porro

Quaerenda est nutrix, sermone et moribus aequis.

Huius precipue vocem conabitur infans

10

Fingere: tum rudibus que primum accentibus olim

Ediderit durant animisque capacibus herent.

Insanire putem puero qui barbara praebet

Vbera latenti: mores et dissona discunt

Quae risu excipiunt nocitura vocabula patres.

15

Post ubi luxuries inflavit barbara venas,

Difficile est vicio discedere quod semel infans

Sorbuit a teneris, ut vas rude, protinus annis.

Quidam scrutantes naturae munia credunt

Dberi hoc pueris materno munere caris.

20

At nunc, ut luxus nostris matercula quaeque,

Vt semel in dignitis gemmam prospexit inertem,

Dedignatur, et emittit fortassis alendam

Filiolam meretrici. Quid ni turpe putet nil,

Cui stupra et sordes, et nomina nota procorum

25

Osculaque et cactus pernoctantis parasiti,

Et didicit vicium quod nondum intelligit esse?

Nec tibi cura tamen fuerit postrema repente

Ponere custodem morum ludique magistrum,

Vt, quicquid nimium nutrix indulserit, ille

30

Corrigat et virga doceat parere reperta.

Multa ferent anni, que post contemnet ephebus,

Nescia dum virtus rerum contenditur ut vis.

Non nullis visum est maiorum infantibus esse

Parcendum donec iam septima terminet aestas.

35

Nos aliter: neque poeniteat, doctissime rhetor

Quintiliane, tui; tu rite hec, qui sua quaeque

Infanti studia, et nullum qui duxeris esse

Desidiae tempus. Cur quae iam moribus aetas

Congruit, haec eadem studii praecepta refutet?

40

Quare hoc exiguum lucri fastidis, amice?

Quid dicam, qui mox pictas eborisque figuras

In seriem ponit ludo et puerilia corda

Allicit, atque animum tenui re pascit inanem?

Contemplator item quae cuique est gloria palmae:

45

Nascere enim in promptu est animos um fraude carentis.

Attamen interdum spes incunabula fallunt,

Et potis est iuvenis annos natura potenter

Mutare in melius, quam tu speraveris unquam.

Sed frustra ingenium dederit natura, laborem

50

Si fugias, si poeniteat cuiuslibet artis.

Necquiquam pecoris generosi, nomina gentis,

Iactet equus, quamvis domitrix Appulia mittat;

Si careat studio, in pistrinum inglorius ibit.

Atque adeo siquis color aut reverentia doctis,

55

Quisque bonus pueris artes elementaque prima

Praestaret: sed quid miserum aeque? Inde illa senectus

Doctorum, quis nil percusso et unctius auro.

Praeterea nimia est patrum indulgentia: quondam,

Vt aequum est iuvenem, siquid commiserat usquam,

60

Iratum patrem trepidabat limine natus:

"Accedam? Taceam, instigem? Purgem ne? Loquar ne?".

Coram patre puer nunc peierat et bibit, audet

Omne nefas, ludit, lenonum dedecore emptas

Servat amicitias. Quid enim puero, cui stupra domusque

65

Corrupta exemplo, qui nondum dente parato

Vidit lascivis cenas et prandia patris

Cantibus obstrepere, et pueros cognovit amatos?

Mox tibi decrepito, siquid de moribus huius

Poeniteat demum, tenue et miserabile guttur

70

Elidet: ficto gemitu lugubre feretrum

Componet, sed tu porrectis calcibus ibis.

Nunc vero ad ferulas doctorum transeo, nec te

Poeniteat circum tenuis involvier actus.

Hoc aio incipiens, sub quo primaeva iuventus

75

Ponat avariciae sordes, huicque integra mens sit.

Praecipue sumat curamque animumque parentis

Erga discipulos et per compendia ducat.

Praeterea studio vigilanti vir bonus adsit

Assidue circa mores, ne cerea corda

80

In vicium facilisque animos contagia sumant.

Tum, quamvis sanctis instructi moribus, albam

Mente pudiciciam servent, suadebo tamen quod

Secreta a pueris maneat robustior aetas,

Seu studii statione, aut ludo: nam neque solum

85

Vitandum scelus et causae, sed criminis atri

Auspicio, neque discendi intermissio fiat

Plurima, nam facile in peius rapiuntur ephebi.

At quamvis studiis iuvet impallescere longis

Praestantes animi pueros, his danda tamen sunt

90

Tempora quis laxent se se et iuvenilia corda

Oblectent: parit assiduus fastidia doctor

Vltra mensuram. Licits dimitere ludis

Non erit indignum et membra exercere decore

Multum adeo confert studiis: nam cruda labore

95

Decoquitor bilis collectusque effluit humor.

Nec maiore tamen se turba oneraverit ipse

Viribus: ille quidam durus peiorque novera,

Qui poterit pueri ingenium fraudare benignum.

Nec mihi displiceat doctoris curva senecus,

100

Si vigeant sensu animi corpusque labori

Nondum interdictum: venit experientia canis.

Non ita quod pueri libeat, caedantur adulti

Supplicio servili, et quod, si tempora mutes,

Convenit iniuria. Quid enim, cum iurgia temnat,

105

Et semel e nudo deiecerit ore ruborem,

Horrescat? Suetus flagris ut pessima queque

Mancipia? Imprimis vitandum est ne memor aetas

Iniuriae veteris studium exhorrescat acerbe,

Que nondum ullius virtutis coepit amorem.

110

Nec mihi displiceat pueri rubor ingeniumque

Lentescens, nec quod dubitet speraveris infra,

Aut roget atque animum solere per singola ducat.

Quippe etiam multi defissi, ni vehementer

Insistas: quidam imperium indignantur, at illos

115

Debilitat timor: usque adeo concordia mentis

Inter mortalis rarissima. Quare age prudens

Inspice naturam atque animas speculare recentis.

Nam cerebrum memor et facili praecordia limo

Argumenta dabunt puero viresque latentis

120

Nudabunt animae; sed nec tabescere mentem

Desidia turpi patiaris, quippe nocesse est

Exercere caput. Quid enim didicisse potes tu

Aptius a teneris, vel quid iocundius unquam?

Dulce quidam est senibus fessis meminisse libelli,

125

Sive hi iura togae servent sanctumque senatum,

Seu circum viridis ortos notaque sub umbra

Producant se se tremuli subeunte bacillo.

Cui tantum dolor, aut quid tam lugubra dabit sors,

Quod non leniri possit, moestosque remitti

130

Pectore, si tamquam speculum exemplaria volvat?

Primus naturae Granonius addidit artem

Simonydes, Scopae miseri conviva supremus:

Primis imaginibus nulla non arte petitis

Imposuit levibus numerum sedesque locorum

135

Mansuras docuit vicis optare remotis;

Offenduntur enim strepitu atque accursibus aulae.

Ergo exercebis pueros. Divina Maronis

Carmina praecipue discant teneantque fideles,

Sive oratorum malint contendere campo,

140

Curandum est aeque Ciceronis plurima volvant.

Idem ardor suberit, idem fons atque eadem lex

Eloquii. Tum si quicquam conabitur, ultro

Succurret quid agat, quo ve ordine, quo pede dicat:

Promptius expediet queque ardentissima, tum cum

145

Conformata vigent et corda et lingua loquentis.

Nec voci gestus dicentis discrepet au frons:

Oret opem civi merito lacrimansque loquetur

Pupilli erumnas, crimen civile, dolosque

In patriam graviter stomacho exsecretur acerbo.

150

Denique quicquid aget, naturam artemque sequetur,

Nec mihi displiceant pueri, quibus exuberat vis

Largior eloquii ac dicendi copia maior;

Nam facile abscindet ratio, multum auferet aetas,

Multa cadent usu certo. Sed non minus aequum est

155

Tardis ferre manum, studii ne destituat spes

Neu pigeat docuisse pedes, quantumque molossus

A tribraco, quantum spondaeus distet iambo.

Olim nervorum cactus et carmina vocum

Grande opere precium, magnoque in honore fuere,

160

Graecia dum viguit, studiorum maxima nutrix.

Sic honor accessit divinis vatibus atque

Creditus Amphion testudine saxa movere,

Dictus ob hoc Orpheus rabidos mulcere leones.

Nonne vides cantu longos ut quisque labores

165

Soletur, sive effossor seu vinitor uvae?

Et ferus Eacides tetgit Chironis in antro

Fila lyrae et rudibus percussit vocibus auras

Suetus semivivi caudam ridere magisteri.

Non igitur musice temnenda est, sive poesim

170

Miraris seu rostra tumultu agitata forensi.

Praeterea nec virginibus psalteria castis

Opprobrio ducas: gaudet Deus ipse Camenis.

Attamen absurdum est oscenas fingere voces

Vt senior tremulo demergat verba palato,

175

Ebrius hic titubet, vel amore ut gestiat ille;

Nec lingua vocem premere eut resinare decorum est

Distentis late labris, ut rudere credas

Iumenta in calabris attrito vomere campis.

Praeceptoris erit gestus formare decoros

180

A teneris, nec dum iam dedignante inventa,

Nescia dum virus rerum contenditur ut vis.

Ni pigeat praeferre pedem, non tarda sequetur

Mens iuvenum, neque si libeat miscere latinis

Graeca, minus valeant: quin ad nova queque vicissim

185

Promptius intendent se se et corda in scia rerum.

Non etenim is animo pueris labor insitus acri

Conatu mentis: verum ut corpuscola terrae

Mollius affligunt tociens cursuque vagantur

Huc illuc, sic ingenii levis addita vena est

190

Et patiens operum: neque enim est id pondus in ipsis.

Nec tamen ii coetus hominum et civilia vitent,

Namque hinc formido subrepit vel malus error;

Humanum est inter civis inquirere doctos.

Sed non ulla magis mentis industria tollit,

195

Quam speratus honos: generoso in pectore laudum

Fixus amor, semperque animis calet emula virus.

Vsque adeo cum primum artes crevere repertae,

Ambicio crevit laudumque erecta cupido est.

Alludit famae cum dicit Oracius "album

200

Mutor in alitem, et insidunt mihi cruribus asprae

Pelles": dulce quidam est cultum dictasse libellum.

At veneti pueri longis ambagibus herent,

Aut abaco discunt teneri imberbesque etiam tum

Assirias latio mutant sub sidere gazas;

205

Solae diviciae remo velloque petuntur.

Vrbe piget nostra, de qua tam clara per orbem

Nomina: maiores nostri virtute decora

Nil melius duxere et sanctis le gibus urbem

Fondarunt. Nondum tanto matrona paratu:

210

Nam digitis gemmas pulchroque monilia collo

Gestabant paucae; foris aequora dura mariti

Verrebant; galea condebant tempora patres.

Hospitis adventu non ambitiosa dabatur

Cena, nec auratis laquearia fulva metallo

215

Pendebant trabibus: nullos aulea tegebant

Strata thoros, et privatis moderatior usus

Argenti sanctaeque domus ut templa patebant.

Mirari poterat siquis conviva subisset

Amplustre aut tabulas ereptaque rostra carinis.

220

Emeriti cives qui sanguine, quique labore

Imperium peperere suo cum frigore venas

Strinxerat et gelidos artus longaeva senectus,

Publica curabant consulta et maxima rerum:

Horum autem nemo ob privata negocia contra

225

Commoda temptasset patriae et communia iura.

Ergo illis foris imperium gentesque subactae

Iura domi et mores, rebusque experta iuventus.

Tempus et hanc nostris racionem admittere chartis,

Vrbibus an magnis dicendi copia prosit.

230

Porro hinc concedo, nisi sit sapiencia, nasci

Saepe nefas, saepe everti pulcherrima regna.

At siquis herens virtuti possidet artem

Dicendi, patriam libertatemque suosque

Tutatur, pacique ac boellis utilis idem est.

235

Nam quondam in silvis violenti ac more ferino

Vivebant homines, et ubi errantis tulerat nox

Carpebant somnos in montibus aut speluncis.

Passim concubitus nec gnatos noverat ullus,

Tempore quo sapiens ac magnus videlicet vir

240

Praevidit quantum retionis et ingenii esset

Obstrusum latebris; igitur sermone decoro

Agrestem turbam (mirum est potuisse) coegit.

Vivendi posuit iura et formidini poenae

Exacuit mentis, nequis fur, nequis adulter:

245

Hinc variae venere artes ususque serendi,

Dehinc parvas munire urbis vallo fulvioque,

Et sua tutari norant et plaudere septis.

Postremo cum vicinis de finibus agri

Certabant. Tum miliciae labor additus, inde

250

Regnandi ambicio doctrinaeque invida cura.

Tunc pauci sapientes, cum vis flecteret aequum,

Duxere exilium ruri, et docuere priores,

Et contemnere opes et eis frugaliter uti.

Vatibus hic olim fuerat mos ruris ameni

255

Secessu gaudere et aprici gramine campi

Flumina ubi et virides resonarent undique ripae

Et montana leves referebant murmura venti.

Ortulus hic, vineta procul, poma insita, flores

Et teneri circum caules vescumque papaver.

260

Difficile est, sodes, nomen meruisse poetae.

Multa feras discasque diu, multa ante papiro

Est opus et graecis dudum insenuisse libellis,

Quam possis paucos in turbam credere versus,

Non quales ego, sed quales ostendere tantum

265

Et vellem et nequeo. Nam si me insana trait spes,

Carmina quis prohibet centum percurrere? Ibique

Iungantur delphines equis atque ordine verso

Thura legant Calibes, molles dent aera Sabei.

Sed non haec racio scribenti: quippe poesis

270

Picturae est similis, quae convenientia reddit

Personae, et capiti medioque accomodat imum.

Sumere materias aequum est pro viribus, atque

Offendat nugis caveat, ne, cum velit astu

Penelope sponsi orbatum narrare Cyclopam,

275

Incipiat raptus Helenae Troiaeque ruinas.

Pleraque tecta sinat praesens industria vatis,

Vt quidam pictor casum qui forte tabella

Virginis argolicae mandarat: flebat Vlixes

Ante aras, tristisque aderat Menelaus et una

280

Infelix augur scisso velamine Calcas.

Ergo cum ingenium genitoris reddere partes

Viribus accisis non posset, fecit Atridem

Tollentem palmas vultusque obnuit amictu

Funereo, ut quivis habitus atque ora parentis

285

Fingeret arbitrio: fugias ante omnia linguam

Assentatoris, ne limae poeniteat mox,

Aut alio insignis quovis errore noteris.

Da Victorino hec et dic legat optimus ille,

Qui nihil a vero cuiquam mentitus amico.

290

Sitque operi modus et fines sint denique, ne te

Frustreris semperque aliquid mutare labores:

Iam minium chartis et cedrum posse libello.