Enea Silvio Piccolomini epigrammata, 14

Testo base di riferimento: A. Van Heck, 1994

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


14. ad Gasparem Slik imperialem cancellarium

Omnibus est animis nunquam mortalis origo:

      Spiritus ex alta cuilibet arce datur.

Illinc Iapetides ignem ducente Minerua

      Traxerat, ex illa uiuimus usque face.

5

Hinc memores facti diuinorumque capaces

      Et iusti multa cum pietate sumus.

Hinc uis ingenii miras excogitat artes

      Seu belli fuerint tempora siue toge.

Cur tamen hic alium superat, cur doctior illo

10

      Hic atque ille alio? Cur ualet ille nihil?

Cur uel Thersites minor est quam fortis Achilles

      Vel Cicerone satus laudis honore caret?

Nempe animus, postquam corpus terrenaque membra

      Induit et uincla corporis atra subit,

15

Protinus hec tantum uis deperit ignea, quantum

      Corporea plus se polluit illa fece.

Pondus ad ima trahit uitiisque inuiscat acerbis,

      Virtuti leuitas seruit et astra petit.

Nunc ratio sensum oppugnat, nunc sensus in illam

20

      Surgit et hac domita pergit in omne nephas.

Otia tunc subeunt, conuiuia, balnea, somni

      Et Veneris quantum Sardanapalus amet.

Tunc ire et gemitus rixarum, tunc grauis auri

      Et nullo penitus ere domanda sitis.

25

Que postquam regnant, Circem uenisse putato,

      Que uultus hominum uertat in ora suum.

At ratio superans, generose laudis amatrix,

      Nil preter rectum, semper honesta cupit.

Paruit huic siquis nullaque in parte rebellis

30

      Extitit aut paura: uir bonus ille fuit,

Etheree mentis custos, cui mole sub ipsa

      Corporis ingessit fex lutulenta nihil.

Vtque lutum penetrat nec se deturpat Apollo,

      Terrea celestis pertulit antra uigor.

35

Alcide iuueni placidam dum membra quietem

      Cepissent, gemine comparuere dee.

Altera preclaros illi spondebat honores,

      Si secum uellet ferre laboris iter;

Altera "nil opus est" dixit "(mihi crede) labore;

40

      Sume uoluptates, quas tibi amica paro."

Ille autem primam complexus in ethera tendit

      Et docuit magni se genus esse Iouis.

Sic omnes fecere uiri, quos Grecia laudat,

      Seu sit Aristoteles siue sit ille Plato.

45

Nomen in hectoreum totus sese erigit orbis

      Miratus tanti fortia facta uiri.

Quid referam externos? Satis est romana propago,

      Siquis amat uirtus scire quid alta queat.

Quas Deciis laudes, quas ferre Catonibus et quas

50

      Fabritio nosti secula prisca solent;

Pompeium, Fabium et referentem signa Camillum,

      Scipiadas quis non credidit esse deos?

En quod eos ratio duxit, non praua libido,

      His parta est que non fama perire potest.

55

Hos et tu proceres inter numerabere, Gaspar,

      Qui neue fortuna es nec probitate minor.

Vtque aliis pandam quid sit, quod miror amoque,

      Pauca uelim de te dicere, magna tamen.

Ingenio polles miro cernisque futura

60

      Consilioque uales eloquioque uales.

Vtque Mitridati uarias nouisse loquelas

      Est decus: est eadem gloria magna tibi.

Pectore amiciciam seruas, scelus omne perhorres

      Collaque nec rapide flectis auaricie;

65

Namque puer frenis animum domuisse ferocem

      Diceris, ut iuuenem qui bene nutrit equum.

Hinc uarios casus et magna pericula rerum

      Exsuperans claris adnumerare uiris.

Regibus hinc notus cepisti et carus haberi

70

      Ferreque promerite cingula militie.

Adde, quod est maius et nulli contigit ante:

      Cesaribus signas iam sine lite tribus.

Vera hec nobilitas, uera est hec gloria, que te

      Sublimem toto reddit in orbe uirum.

75

Hec tibi coniugii splendorem contulit alti,

      Ex quo uel sobolem dii tibi dent similem.

Atque utinam de te prognati exempla sequantur

      Claraque perpetuo sit tua posteritas.

His tamen ut meritis Cesar condigna rependat

80

      Premia, sint Lachesis stamina longa tue.

Viue diu felix nostro cum Cesar condigna rependat

      Premia, sint Lachesis stamina longa tue.

Viue diu felix nostro cum Cesare, quando

      Dignus es illius, dignus et ille tui est.

85

Viuite felices ambo penitusque beati

      Et me uel famulos inter amate probos.