Lovato Lovati quaestio, 3

Lovatus

"Progenies si laeta venit, ditissima res est"

Nubila non solvit dubii; nam et prole carentem,

Si sibi laetitiae est, reor hac in parte beatum;

Omnis enim sors est felix quae grata ferenti est:

5

At soboles si moesta venit, durissima res est.

Seu bona seu mala sit, prolis flet dona Lycurgus,

Nauplius, Evander, Priamus, Nestorque Creonque.

Innumeros taceo; tu de tot milibus unum

Vestigato patrem quem non stimulaverit ingens

10

Aut timor aut fletus pro dulci prolis amore.

Has ego cum nequeam naturae pellere partes,

Nec mea Callisto fetum labendo figuret

In melius, tali semper caruisse bacillo

Parte emerem vitae: tantus dolor urget habentem.