Enea Silvio Piccolomini Cinthia, 23

Testo base di riferimento: A. Van Heck, 1994

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


23. in Amorem

Quid me ludis, Amor? Quid me, seuissime, cogis

      In mea letifera currere fata manu?

Dure puer, dura natus de matre, Cupido, es:

      Non dii, sed rabide te genuere fere.

5

Aut ego te rigido natum de marmore credam:

      Durius en ipso marmore pectus habes.

Aut hyrcana tibi concesserit ubera tygris

      Vel que te genuit seua leena fuit.

O miserum, qui te superum dignatur honore

10

      Et tua fumifero numina thure rogat.

Surdus es et geminas rogitantibus obstruis aures,

      Cecus es et nullum qui roget usque uides.

Si deus ipse fors, si certum numen haberes,

      Qui modo sepe nocet, sepe iuuaret amor.

15

Iupiter ipse deus quoniam iuuat equus Olimpo est

      Nullaque celesti numina ab axe nocent.

Dii faciles homini sunt et pietate mouentur,

      Exaudire preces uotaque digna solent.

Supplicibus grata respondet corniger Hamon

20

      Voce nec orantes spernit Apollo suos.

Atque ideo Veteres statuere altaria diuis

      Et posita est ipsis hostia cesa deis.

Sed tu sponte noces, precibus nec flecteris ullis,

      Quas ego nocte fero, quas ego luce fero.

25

Dure puer, dura natus de matre, Cupido, es:

      Non dii, sed rabide te genuere fere.

Fletibus heu quantis onerauique ethera uotis,

      Qui potui lacrimis saxa mouere meis.

Solus Amor tacuit. Mecum fleuere leones

30

      Et uisa est gemitus silua dedisse pios.

Haud aliter, seuo cum Gallus amore petiret,

      Menalus et lacrimas saxa Licea dabant.

Quid cupis? Ipse semel dixisses, improbe, saltem:

      Qui perit ex multis pauca rogasset amnas.

35

Scilicet ut posset uite quod denique restat

      Ducere ubi est fletus Cinthia causa sui.

At procul exagitor, procul hac me pellis ab urbe,

      Me procul ab domina cogis abire mea.

Nec te noster amor dure ue inflectere flamme

40

      Vlla potest pietas, insidiose puer.

Insidiose, tuos audes uexare poetas:

      Nimirum diuos ledis, inique puer.

Te pater ipse timet Mauors qui prelia miscet

      Et te dii pelagi dii baratrique timent.

45

Dure puer, dura natus de matre, Cupido, es:

      Non dii, sed rabide te genuere fere.

Debueras saltem nostri meminisse libelli,

      Quo cecini laudes, perfide, mille tuas.

Parce, puer. Non te, dum scripsi carmina, noram:

50

      Quas dederam laudes non tibi conueniunt.

Haud iterum nostro, puer, hoc laudabere uersu,

      Crude puer, fueram quem ratus esse pium.

Ah! Sinis insontes leto succumbere amantes,

      Me sinis indigna morte perire, puer.

55

Mille fero en mortes: uiuo moriorque uicissim,

      Vita mihi mors est, mors mihi vita foret.

Quam uideo nusquam uideorque uidere puellam,

      Sepe sua ante oculos currit ymago meos.

Et uisa est niueis mecum pugnare lacertis:

60

      Fallor, et amplexus effugit umbra datos.

Continuo excrucior, lacrime uoluuntur inanes:

      O nunquam misero uisa sit illa mihi.

Hei mihi! Quid uolui? Que tanta insania menti est?

      Nescio quid fiugiam, nescio quid ue petam.

65

In partes animum uarias mentemque uoluto,

      Haud scio que demum uita futura mea est.

Dure puer, dura natus de matre, Cupido, es:

      Non dii, sed rabide te genuere fere.

Me quoque dum pereo, superi, defletis amantem,

70

      Flet genus omne hominum, flet genus omne auium.

Solus, Amor, rides; tibi sum comedia soli:

      Me ne etiam letus fraude perire tua es?

"Hunc meus arcus" ais "transfixit arundine, cuius

      Vulnera cum Phebo Iupiter ipse timet."

75

Nec tuus arcus erat, posset qui ledere nunc me;

      Scis mea quot laquos fregerit ira tuos.

Vna fuit nostras posset que incendere flammas,

      Huius et auxilio fretus in arma rius.

Illa tuos arcus, celeres capit illa sagittas,

80

      Transadigit costas Cinthia sola meas.

Cinthia sidereis miserum me infixit ocellis,

      (Hoc fateor) precibus mota puella tuis.

Hec mihi pro meritis referuntur premia tantis:

      Vis ut amem; quod amem posse uidere negas.

85

Quin peream potius, uitampque extinguere dextra

      Prestat. Abi! Iam te quo uelit ira sequar.

Dure puer, dura natus de matre, Cupido, es:

      Non dii, sed rabide te genuere fere.

Discite nunc ex me, iuuenes! Ne credite Amori:

90

      Lurida sub dulci melle uenena latent.

Dum nouus est ignis, crescenti obstate furori:

      Qui nouus est modica uincitur ignis aqua.