Lovato Lovati certamen, 2

Testo base di riferimento: L. Padrin, 1887

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


Mussatus

Dulce rogas, o sola meae solatia vitae

Mi Lupe, tale tuum carmen demulcet Asellum

Quaesisti quis verus amans, quis et aptus amari.

Per Patavos Sanctos et Gallica numina iuro

5

Non homines novi, certe ignoratus utrique est.

At tamen hic proprium superat mens conscia sensum

Responsura tibi digito non indice qui sit,

Sed velut ipsa capit quales hos esse necesse est.

Quos alternus amor stabili sub foedere iunxit

10

Instinctus virtutis alit diffusus utrinque;

Nam virtus est ipse vigor qui gignit amicos.

Hos equidem tales ratio commendat amantes

Sola quibus virtus attenditur: utilis ille est,

Ad quem tendit homo tanto pro foedere, finis.

15

Tu caput o canum recolo modo Nestoris olim

Et magis Aeacidae, licet haec non fabula cygni

Vana nec humanae mendax translatio formae,

Dic quid amicitia est et si genus istud in ullas

Dividitur species, et quae sunt quaeve legenda

20

Sit potius. Fac nota tuo radicitus ista

Ingenio: certus mihi sis ad cetera limes.