Enea Silvio Piccolomini Cinthia, 18

Testo base di riferimento: A. Van Heck, 1994

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


18. epitaphium

Discite nunc ex me, uite quem penitet acte,

      Qui male deduxi tempora longa, senes:

Si magis aut ipsum uixissem Nestora totum,

      Nil tamen in melius reddita uita foret.

5

Nec me mortali credebam sanguine cretum

      Nec nostrum rebar posse perire genus.

Fallebar, quoniam uita defunctus iniqua

      Hic tegor:ast anime que mala sint taceo.

Vos igitur moneo, quamuis breue tempus habetis:

10

      Id quoque (nam sat erit) reddite sponte deo.