Enea Silvio Piccolomini Cinthia, 15

Testo base di riferimento: A. Van Heck, 1994

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


15. in Axeretum

Ipse pios quoniam colis, Axerete, poetas,

      Carmina et ipsa tuo semper in ore sonant,

Mirabar quod te summa cum laude ferebant

      Scire sub infesto belligerare mari,

5

Et quia te magnos traxisse ex hoste triumphos

      Fama refert musa te comitante tua.

Mira quidem res est nostroque remotior euo

      Carmina pugnaci collibuisse uiro.

Vidi ego magnanimos, quos fama ad sidera tollit

10

      Et qui sunt uulgi semper in ore duces,

Omnibus inuisos se se prebere poetis

      Atque ipsos patria cogere abire sua.

"Ite procul" seuus dicebat Clodius olim,

      "Ite alio, uates, carmina ferte alio.

15

Frigoris expertes tecto gaudetis et umbra.

      Qui faciet uersus? Quis nisi potus erit?

Nos patriam et sanctos tutamur ab hoste penates

      Nostraque communes dextera seruat opes.

Vos odi, inbelles, alieno parta labore

20

      Sumentes et quos carmina sola iuuant.

Quod si uos adeo oblectant uersusque lyreque,

      Ite et carminibus pascite corpus iners."

Haud ignota cano nostraque etate probatum est

      Ingenium armato displicuisse duci.

25

Cur igitur mediis colit Axeretus in armis

      Aonidas, Vegium (nam tuus ille) peto.

Tum Vegius (de te sermo nam forte uicissim

      Consititerat) laudes incipit ipse tuas.

"Axeretus" ait "prisce uirtutis utranque

30

      (Quod modo quis credat?) maluit ire uiam.

Scilicet et musas complexus et arma comanti

      Ornatus galea uersat in ore modos

Et modo Virgilii, nonnunquam gaudet Homeri

      Versibus, historiam nec minus inde legit.

35

Ni mirum sanctos si diligit ille poetas:

      Est hominis caros semper habere pares.

Sic placuere bonis quondam ductoribus ipsi

      Vates, quod docti sepe fuere duces.

Doctus erat Cesar de se qui scripsit, et heres

40

      Narrauit uite qui benefacta sue.

Ducebant Veteres scitos in prelia uates,

      Qui canerent sacris bella gerenda modis;

Nouerunt quantum diuina poemata possent

      Quotque duces faciat uiuere Virgilius.

45

Mutauit priscos hominum uecordia mores,

      Iam dudum in castris nulla Minerua fuit.

Ille autem nostro similem non inuenit euo

      Atque ideo laudis dignior ipse mee est.

Quem si carminibus, si laudo aliquando libellis,

50

      Ni mirum raros uult mea musa uiros."

Sic Vegius, tum me uirtutem accendit in ipsam,

      Accendit mire laudis amore tue.

Inde uelim (siquid facies mea carmina) nomen

      Sepe tuum scriptis inseruisse meis.