Enea Silvio Piccolomini Cinthia, 11

Testo base di riferimento: A. Van Heck, 1994

Cura dell'edizione digitale: Federica Giacomin


11. in Lisiam

Lisia quid redolet? Sapit hec tibi Lisia mella?

      Et reris soli grata sit illa tibi?

Atque tuam reputas? Tamen hec in fornice uiuit

      Et tua, non uultus diligit illa tuos.

5

Ac siquem illa colit, non te, puto, diligat illa,

      Alter inest oculis gratior usque suis,

Quem nosti et tectum ducit noctesque diesque

      Et simulat quod se nulla puella uelit.

Vt tibi uera loquar: meretrix est. Ergo mariti

10

      Iura negat multos nunc habitura procos.

Lisia si placeat, placet hec tua Lisia multis,

      Sed magis illa colit qui magis inde dabit.