Lovato Lovati certamen, 1

Testo base di riferimento: L. Padrin, 1887

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


Lovatus

Laudat amicitiam capitis sententia cani

Vt quoddam coeleste bonum, laudantur amici

Sint velut humanae stabilis fultura ruinae,

Vtque notat sapiens, spatium producere vitae

5

His sine nullus amet: tanta hoc in foedere vis est.

Expedit hos igitur quaeri: venemur, Aselle,

Nam potis es mersum latebris educere verum,

Quis vere sit amare potens, quis dignus amari.

Quem mihi si pingas et des cognoscere talem,

10

Vota ego Francorum solvam non grandia regi

Exiguam statuam modicae vel lumina cerae.

Sed vereor ne quod dilectum posco sodalem

Sit sine re nomen vel si cum nomine res est,

Nuda sit et simplex et sensibus invia nostris:

15

Aut si forte capi sensu valet, aemula nigri

Illa fuit quondam nunc corvo rarior albo,

Aut cygnus niger est vel avis quae vivit amomo.

Quidquid id est, nil turpe precor dignumve repulsa

Ede, precor; socius sic sis per saecula felix,

20

Sic tibi det Dominus qualem mens fingit amicum.