Leonardo Dati epigrammata varia, 2

2. ad Mauritium Dioiutum

Et mihi, Mauriti, quondam placuere poetae,

Et tua praecipue iam mihi Musa placet,

Et possim fateor cantu superasse cicadas;

At mihi non udo vivere rore licet.

5

Pavit Epimenidem longo spelunca sopore,

Alter Epimenides non tamen inde fuit.

Augustus nostro non est in tempore Caesar,

Et Mecoenates interiere boni.

Linquitur, ut Mavors (etenim sic ipse iocaris),

10

Quando est in pretio, sit deus ipse mihi.

Fac, age, pontifices faveant ut vatibus ipsi,

Protinus in medium carmina mille dabo.