Lovato Lovati carmina 2, 2

Testo base di riferimento: L. Padrin, 1887

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


Lovatus

Quae sors immineat patriae si Francia Tuscos

Vicerit aut victis exultet Etruria Gallis,

Consulis, eventus dubii servator Aselle.

Certus in incerto non sum, prudentia menti

5

Tanta meae non est: non me sic implet Apollo

Divinusque tepor, sed, quod per tempora vidi,

Forsitan occulti res est praesaga futuri.

Vidi ego, cui placui, fuerat dum parvus, amicum

In damnum crevisse meum: cum surgit in altum

10

Fortunatus inops humilem contemnit amantem.

Vidi ego, cum placidus retinet suus alveus amnes,

Purpureos circum flores et gramine picto

Luxuriare solum; tumeant si forte malignis

Imbribus aut alios admittant flumina fontes,

15

Sordet humus dilecta prius faciemque virentem

Perdit et immani squallent sub gurgite ripae.

Parva fuit tellus et Longa mitior Alba

Quae nunc imperii caput est et legibus orbem

Temperat. Alluvium timeo viresque potentum:

20

Regis enim virtus flatu provecta secundo

Est bona finitimis, ut Romulus ante Sabinis,

Tullus ut Albano, Nano velut hospita Phocis.

Rursus ut aspexi quid pristina pertulit aetas,

Qua veterum culpa, quis cives cladibus olim

25

Spiritus impegit, quorum reparata labore

Libertas immota viget quantumque pericli

Sit bene composito pulcram refricare quietem,

Ascensu vereor Tusci ne gentis amicae

Descensu nostram dissensibus inquinet urbem.

30

Ergo ego cum Franci timeam, cum regna Suevi,

Cum mea tam vario nutet mens anxia fluctu,

Hinc Boreae furiis, hinc turbine territus Austri

Sanius eligerem nulli dare carbasa vento,

Si tamen alterutra labi nos parte necesse est.