46. ad Nicolaum Papam V
Edita quae teneris, sed non limata, vetustis
Annis non puduit scribere nostra manum,
Haec sunt, ut videas quando ingrata otia serpunt
Aut cum te fessum seria multa tenent.
5
Ferrea vis nulli, nulli est sua ferrea cura,
Saepe etiam vincit ferrea cuncta labor.
Si prodesse negant, se delectare fatentur
Atque animo lasso gaudia ferre tuo.
Orbis habet quaecumque queunt prodesse volenti
10
Et mala, quae invito grandia saepe nocent.
Quis poterit cunctos animi vitare labores?
Quis poterit nutu volvere cuncta suo?
Vtile laetitiam, pariunt nocumenta dolores
Maestitiamque simul nocte dieque suam.
15
Hos auferre potest festivus sermo, iocosum
Eloquium et si qua est lingua faceta valet.
Dixero pace sua, non omnia seria coelo;
Saepe etenim minimos gaudet habere deos.
Vtile quid coelo citharae resonantis amoenum
20
Permodulare sonum et thura Sabaea dare?
Quid prosint etiam fumosi thuris honores,
Pallia texta auro et murice tincta Deo?
Delectant pia thura focis levioribus usta
Et quae circumdat plurima gemma togam.
25
Sed tu, qui superos omnis veneraris et ornas
Templa Dei et cunctis antelocanda iubes,
Cum te primum habeat divini cultus honoris,
More suo placeat dicta iocosa cani.
Psalterio aut cithara si quando propheta canebat,
30
Nonne Deus dixit: "Fila canora placent"?
Frangitur interdum, qui semper tenditur, arcus;
Dextera tendentis fessa reperta fuit.
Interdum requie ac interdum lassa labore
Perniciosa suis membra fuere viris.
35
Vtitur alterno motu requieque decenti,
Qui sua sana modo pectora habere cupit.
Laetatur luditque sua perdice, sed alter
Bellatorem opici scalpere muris ovat.
Plurima habere petas, quae te iocunda salutant,
40
Cum solus curas totius orbis habes;
Hinc muteta tuos illinc Perusina labores
Laetitia expellet, quando molesta subis.
Hinc tua vis primo poterit compescere fluctus;
Quid mea, quam nullum robur habere puto?
45
Diversas epulas gustusque oculusque requirunt;
Saepe novella placent, saepe vetusta placent.
Mitia poma solent prius immatura placere,
Dulcia vina probant, Pontica saepe probant.
Cum variare <velis>, quae possunt tollere causas
50
Langoris, nugas experiare meas.
Vt cibus in longo placidus fastidit edentem
Vsu, sic rarus saepe placere solet.
Quandoque in pretio est lauta inter fercula blitus;
Dulcius efficiunt altera vitra merum.