36. Grassiae Hispani strenuissimi equitis infausta mors
Montibus Hispanis Romam descendit et, omni
Deleta macula corporis atque animae,
Grassias validus Siculas discurrit ad oras;
Cui non fratre frui, fata videre sinunt,
5
Praesulis Alfonsi frater dilectior inter
Quattuor et tali dignus amore fuit.
Laetos quinque dies voluit fortuna videre
Atque omnes maestos pessima morte dies.
Venatu leporum lustrata est vallis; ovantes
10
Divertit cunctos sus ferus atque fugit.
Cornipedem stimulat, quassans venabula dextra,
Primus Grassias insequiturque suem.
Intrepidus pungebat equum, quo more solebat
Per medias acies ferro aperire vias.
15
Fortis eques sonipesque primus cecidere ruentes
Saxa super lati fluminis alta parum.
Stratus humi sonipes confractis dentibus ictu
Contremuit nequiens inde movere pedes.
Ille repente cadit subitoque infringitur illi
20
Sinciput et lympha est sanguine rubra suo.
Illum illum excipiunt famuli lacrimasque dolentes
Germano effundunt; cogitat unus opem.
Solicitus praeses Regalis Montis in urbem
Cursores agiles ipse volare facit:
25
Praecipites veniant medici qui vulnera curent,
Docta manus quibus est ossa secare loco,
Expertusque senex, quo non prudentior alter
Natura et iuvenis primus in arte fuit.
Hi pellem cum carne secant atque ungue latentes
30
Fissuras nudant, ut resecare queant.
Serra rotunda suos ubi fecerat undique gyros,
Ossibus extractis facta fenestra fuit,
Quae vomuit calidam ferventis sanguinis undam
Foedantem vultus, tempora et ora, suos.
35
Panniculi duri facies est visa nigella,
Quae numquam roseo melle reducta fuit.
Hoc animadverso atque aliis sine nube revisis,
Ex medicis primus talia verba tulit:
"Assidua cum febre rigor stridorque molaris,
40
Mollities lateris panniculusque niger
Vulneribus magnis capitis, sua cruda labella
Cum fuerint, refero proxima signa neci.
Hactenus occului germani fratris amati
Mortem, nec volui flere reflere tuum.
45
Non opus est medicis sed pallinctoribus atris:
Haec tibi sint curae sacra, colossus honos.
Septima lux clari germani claudet ocellos,
Extinctura suos, gaudia et arma, iocos".
Praecipit exsequias, fraternum funus honorat
50
Alfonsus magnis sumptibus et precibus.
Ardent innumerae taedae, stant lumina circum
Cerea, quae magno principe digna forent.
Et luctu et planctu cuncti flevere gementes
Et veras lacrimas fundere quisque potest.
55
Illi morte nihil, vita nil defuit illi;
Defuit hoc unum, vivere, morte sua.
Magnificus sumptus medicis non defuit atque
Magna sepulturae gloria honorque fuit.
Eripuit validam mors immatura iuventam;
60
Coelum animam, corpus regia busta tenent.