Giovanni Marrasio carmina varia, 30

Testo base di riferimento: G. Resta, 1976

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


30. ad Deum omnium rerum opificem summum,
ut ab aegritudine ipsum liberet
et tempus paenitentiae concedat

Summe opifex, aeterne Deus mundique creator,

      Incommutabili qui ordine cuncta regis

Praeter vota hominum, quibus est sua tota voluntas

      Libera, quae nullo vimine nexa manet,

5

Arbitrii libertatem veram puto causam

      Totius esse mali, totius esse boni.

Hinc video horrendas poenas tolerare nocentes,

      Hinc bona quaeque suum concomitantur opus.

Si sic, peccandi quibus est ablata potestas?

10

      Humano arbitrio subdita semper erit.

Deliqui, fateor, nec me peccasse negabo;

      Indulgere tuum est, sed cecidisse meum.

Ipse meas tuque ipse tuas agitemus utrasque

      Partes: tu clemens, ipse beatus ero.

15

Esse Deum decuit, docuit clementia patrem

      Esse, inclementem non decet esse Deum.

Philosophi primam causam dixere moventem

      Omnia posse nisi falsaque vera simul;

Nil mixti, nil compositi, nil materialis,

20

      Sed sine mensura cuncta tenere bona;

Vivere praeterea, qua nec praestantior ulla

      Vita nec posset quis meliore frui.

Assentire placet, fidei non ista repugnant;

      Assensi postquam, non ea sola iuvant.

25

Adde quod, humana fracta compagine, quidam

      Compositum totum morte perire tenent;

Quidam animam, quidam corpus consurgere, utrumque

      Quidam, alii neutrum sed velut una mori.

Haec fugienda mihi praeter consurgere utrumque

30

      Pugnant cum nostra verba sonora fide.

Multa canunt vates sancta et cecinere prophetae:

      Extant naturae dicta superba nimis.

Ite procul, vates, procul hinc vos ite, prophetae,

      Tartara nam vinctos vos tenuere diu.

35

Peccarunt primi qui nos genuere parentes,

      Tam subito manibus membra creata tuis.

Adde quod humana melior natura superbi

      Luciferi e coelo decidit ima petens.

Errarunt sancti patres, cecidere eremitae

40

      Immaculati annos per quadraginta prius;

Quamquam diva canant, iam deliquere prophetae.

      Occidere homines unus et alter item:

Clamque viro uxorem rapuit, iubet inde maritum

      Ire aciem ad primam perniciemque suam;

45

Alter quem necuit sicca sepelivit arena,

      Fugit et atrocem, dira ferendo, necem.

A cuius facie ille fugit? Mandata refutat

      Cuius? Et ad Tarsos quo prohibente fugit?

Hic freta conscendit, putat hic evadere frustra;

50

      Carpit iter: velo et remige tutus erit?

Nam salis intumuere undae fluctuque procella

      Et nimbo atque imbri pellitur ipsa rates.

Naufragium timuere omnes dum causa latebat;

      Viva freto iacitur sarcina iniqua rati;

55

Torrentem superare suis qui viribus audet

      Mergitur, a multa saepe repulsus aqua.

In mare proiectum sorbes, balena, ciboque

      Laeta manes; vivas non coquis ipsa dapes,

Speque cibi fueras cum tu fraudata, putabas

60

      Pasci et cras pastus vivaque cymba seni.

Tresque dies mirum gravida quod vixit in alvo,

      Sed magis hunc stomachum posse nutrire cibum.

Tertia cum rutilans ad nos aurora redibit,

      Ad litus venies tunc vomitura virum.

65

Evomitus Ninivem venit, intrat, moenia lustrat;

      Praedicat hos cita morte perire viros,

Clamitat atque: "Dei ira est subversura nocentes

      Vrbem, delicias et pecus omne simul,

Ni vos paeniteat scelerum; ieiunia servent

70

      Vsque ad oves, carnem pallia dura tegant".

Egrediturque urbem ne, si subvertitur, illum

      Ipsum hiet; ast hederae tutior umbra sibi.

Meque coquente aestu tenuit? sat tectus ab illa?

      Non concessa basis nec mihi cuspis erat!

75

Debuerat cuicumque aegro et si non morituro

      Se praebere hilarem se facilemque mihi.

Fastidit: vomerem citius quam sorbere vellem;

      Fastidit: stomacho nausea facta meo.

Non mirum si illum vomuit testudo, sed illum

80

      Quod potuit ternos ventre tenere dies.

Ipse tibi invideo; poenas pro crimine mallem

      Saepe dedisse tuas quam tolerasse meas.

Integer atque propheta aliis praedicere casus

      Missus es; in nostros pellimur ire rogos.

85

Si medias iactus tumidas proclivis in undas

      Decidis, in primis labor et inde cremor.

Tris te ventre dies servat testudo sepultum;

      Ipse annos totidem febribus ustus humor.

Solibus aestivis hederae protectus ab umbra es,

90

      Quae mihi non solum, sed prohibentur aquae.

Iamque vale, ingredior nunc portas quam fugis urbis

      Inveniamque umbram et qui mihi tecta dabit.

Non poterit Ninivita meos spectare dolores

      Nec poterit fletus ipse tenere suos.

95

Tu siccis oculis, tu cruda mente videbas,

      Nec lacrimis siccae commaduere genae.

Est gravior mihi poena meis ex carnibus esse

      Et saccum et cinerem et graviora pati;

Est rugata cutis saccis et durior illis

100

      Quos Ninivita humeros induit atque latus;

Nec mihi deficiunt cineres: cum scalpere pellem

      Incipio, multus decidit ungue cinis.

Est consumpta dies longisque ambagibus acta;

      Pauperis ex hedera regia tecta peto.

105

Quam cito mutata est lacrimis superbia regis!

      Ira remollita est, quae prius acris erat.

Scivi equidem et menti nulla est oblivio, cui iam est

      Posse datum vita per tria lustra frui.

Quisquis es, o nimium plorasti ultroque dedisti

110

      Mitem animum, unde Dei lenior ira venit.

Non me animo miti superas nec fletibus ullis,

      Sed regno atque opibus divitiisque tuis.

Consueram lacrimas nullas perfundere, sive

      Mortua mater erat, vel meus ipse pater;

115

Vnde sit admiror mihi nunc data copia flendi:

      Non nisi sunt lacrimis lumina plena meis.

Depost enixas pecudes tu sceptra tenebis,

      Speluncam fugies quae tibi vita fuit.

Persequitur si te validum regemque futurum

120

      Rex ferus, hospitia ac atria tutus habes.

Rure, foco, patria, templis et flumine, villis

      Aeger et extorris pellor et exul agor.

Exilium patria ampla foret: nam figere sedem

      Concessum, necubi spes datur ulla mihi.

125

Psallentis cithara vox exaudita; reflentis

      Plorantisque mei bucina surda gemit.

Quid referam cunctos primaeva ab origine, cum sint

      Ausi omnes vitam commaculare suam?

Ipse ad me redeo peregrinaque crimina curae

130

      Sint aliis; nostrum discutiatur onus.

Si scelera admisi me damnatura nocentem,

      Si struxere meam Tartara nigra domum,

Audi quae patior Stygias superantia poenas

      Tormenta: et tauri est aerea poena levis.

135

Ipse bis undenos steteram sanissimus annos;

      Nescio nostra salus cui invidiosa fuit.

Non potuit plus mula meos quam rumpere renes,

      Turbidus argilla dum fluit amnis aqua.

Haud sibi consueto saltu vada prosilit uno,

140

      Quae volucer pedibus nullus adiret equus,

Vnde fui e tota sublatus circiter ulnam

      Sede; repercussae condoluere nates.

Nox media aestivis dum solibus alta teneret,

      Frigidus excussit percita membra tremor

145

Successitque calor febrilis, sanguinis uber

      Mictus; magnus erat pectinis inde dolor.

Hic calor accensus crescit, desiccat et urit;

      Extenuat carnes et coquit ardor epar;

Dimminuit vires per venas fusus in omne

150

      Corpus et assidue me cruciare solet.

Nec requies datur ulla mihi, nec somnus amicus;

      Lis est cum somno magna labore meo.

Ipse animo lassus quotiens mea membra quieti

      Commendo, requies ac si inimica fugit.

155

Est mihi cum somno bellum; pax nulla futura;

      Si innocuus fugit et si nociturus adest.

Claudo vigil quotiens oculos, phantasmata terrent

      Pallida et atra caput, squalida et hirta comas,

Per varios conficta modos variasque figuras,

160

      Manibus ut Furias velle nocere putes.

Tragelaphos centum, hircocervos atque Chimaeras

      Harum, quae apparent, una figura gerit.

Adde quod in Cancro sol ferventissimus extat,

      Miscuit et vires fervidus ipse Canis;

165

Praeteriitque gradus omnes et corda Leonis

      Cernebatque suus Virginis ora rubor;

Et lances geminas aequali pondere Librae

      Intravit, quamvis non sua tecta forent.

Sol, focus et ventus, febris, phantasmata vexant;

170

      Cuncta simul nobis agglomerata nocent.

Vnus Sole satus si orbem combussit et astra,

      Huic tot coniunctis ustio maior erat.

Circumsaepta domus longo certamine ab igne

      Et flammis validis extitit ustus ager.

175

Pro zephyro molli regnabat turbidus auster,

      Vt gelidae extiterit percalefactor aquae;

Vnde inspiratus tam primum expellitur aer,

      Quam primum calidi limina cordis adit.

Non sunt de numero, quae torquent accipientem,

180

      Pharmaca amara nimis linguaque fissa siti

Ah volui quotiens ardentem extinguere febrem!

      Vstio poscit aquam, lingua crepata fugit.

Interea exurit, depasta est pessima corpus

      Febris; parvum olei nostra lucerna tenet.

185

Arida facta cutis; sunt haec exausta medullis

      Ossa; caro fluxit; spiritus unus inest

Artubus exustis; mirum est ex corpore toto

      Vnde fluit sudor nabilis instar aquae.

Indefessa meum torquent haec omnia corpus;

190

      Maius supplitium est tot mala ferre simul.

Non possem graviora pati si Tartara adirem;

      Si natura hominis limite clausa suo est,

Ad flagrum mihi cuncta manent; haec aspera vitam

      Prosternunt, sanctis vix toleranda viris.

195

Tartarus a multis et subterraneus orbis

      In centro terrae creditur esse locus;

Credo super terram, patior cum vulnere poenam,

      Aut sine cur subter Tartara opaca fore.

Sorte mea si forte ratum vel fixa voluntas

200

      Te mihi supremam constituisse piram,

Ante obitum concede, precor, tam poplite flexo

      Quam capite obstipo, numen adire meum.

Me ad steriles artes et barbara regna tenentem

      Atque rebellem hominem forsitan esse putas?

205

Hic virtute puer, cum pubertate virebat,

      Virque, senex fidus nunc tibi semper erit.

Hunc ego, tu nosti melius, qui totius orbis

      Imperium mavis quod regat omne tuum.

Romam habitat, quem tota cohors regumque ducumque

210

      Caesareumque colit supplice voce caput.

Multa loquenda tacens et plura tacenda locutus

      Si fuerim, quae scis praetereunda loquor.

Quid memoro poenam, qua non violentior ulla

      Scitur posse dari nec truculenta magis?

215

Si e medio tollar non viso numine nostro,

      Nil mihi sub terra saevius esse potest.

Visa mihi totiens sunt infera regna deique

      Tartarei et quid agant: est mihi tota cohors.

Pro nihilo facio quod sub tellure timetur;

220

      Assueto flagris sunt leviora mihi.

Tartareusque canis, superas extractus ad auras,

      Venit et extimuit meque meamque manum,

Et Furiae infernae me cognovere furentem,

      Et mirata meum dira Chimaera caput.

225

Sed si morte mea coelestia regna darentur,

      Illa secunda mihi, non mihi grata forent.

Non repetam quae dicta prius, sed nulla viarum

      Quas cecini, nostrae causa salutis erit.

Haec commenta abeant, quae non fecere beatos,

230

      Aeternam quae non perdocuere domum.

Tunc genus humanum fusca sub nube latebant

      Misteria, et clara luce carebat idem.

Sumpsisti postquam nostro de stamine pellem

      Et Deus ex diva Virgine natus homo es,

235

Occultae patuere fores et gloria coeli,

      Et, quae ignota prius, nunc manifesta via est.

Humanum genus exiliens praecepta redemptum est

      Sanguine, velle, cruce et morte tui Geniti.

Gutta nec effusa est pro nobis sanguinis una?

240

      Sub specie humana denegor unus homo?

Quot rediere mali, cunctis tua brachia pandis;

      Qui rediere ad te, nulla repulsa datur.

Accinctus venio; deliqui, paenitet; arma

      Non aliena fero, si meliora tua.

245

Si miserere hominum libeat, si parcere lapsis

      Non pigeat, redeant si ad tua tecta velis,

Pater omnipotens, cuius clementia fines

      Exiit et nullo limite clausa fuit,

Contrito da corde meos plorare reatus,

250

      Exaudi fundo, quas sine fine, preces;

Da spatium vitae, quod crimina deleat et quo

      Me pudeat sceleris, me iuvet atque mori.

Oro post tantas ne mors suprema sequatur;

      Quam mereor noli plectere morte virum.

255

Si moriar, spes nulla meae nec causa salutis:

      Fata sinunt homines ire, redire negant.

Mors mea iusta quidem; non est mea causa querelae

      Iusta quidem; nec ob id iustior esse potes.

Noli obitum horrendum nostrae mortemque animai;

260

      Intereant nulla membra caduca nece.

Non est artificis partes coniungere et illas

      Frangere et eiusdem rumpere facta manu.