Giovanni Marrasio carmina varia, 24

Testo base di riferimento: G. Resta, 1976

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


24. ad Nicolaum Papam in alios elegos praefatio

Quam tibi cui melius poteram committere versus

      Quos castigandos sciverit esse meos?

Illis si quid inest crudum aut non auribus aequum,

      Aut lima aut dolabra tu resecare potes.

5

Humani interitus si quid male concino, quis te

      Philosophos inter clarior unus adest?

Arbitrii nostri si quid male colligo, nemo

      Divinum poterit te superare virum.

Sidereos motus, errantia sidera septem

10

      Atque retrocessus quis trutinare potest

Et melius praebere vias lunaeque labores

      Dicere et aequatos connumerare dies?

Saturni atque Iovis si ex triplicitate volarunt

      Sidera et amborum linea centra scidit,

15

Quicquid agit natura potens et viribus instat,

      Omne aenigma potes solvere, sancte pater.

Philosophi centum non suffecere Latini

      Nec tibi si quid habet lingua Latina decus.

Omnia rimatus veterum commenta, novorum

20

      Si quid honoris habent visa fuere satis.

Ingenii vis magna tui contenta Latino

      Non fuit eloquio; Graeca videre libet.

Argolicas artes, divina volumina ab Argis

      Edita, quae a claris scripta fuere viris

25

Et quaesita diu tandemque inventa, Latine

      Nunc translata vides et bene lecta sapis.

Argolicis opulenta viris est reddita, quamvis

      Dives erat doctis lingua Latina suis.

Philosophi plures temptant quadrare rotundum:

30

      Palma Syracusio iam data palma fuit.

Amplior atque minor reperitur circulus, ergo

      Quadrato aequalis: talia Brisso refert.

Antiphon in trigonis trigona accumulare laborat,

      Vt tandem in curvam linea recta cadit.

35

Hi suadere queunt quod demonstrare volebant:

      Nulla sagitta ferit proxima signa virum.

Musa Syracusium voluit cantare Maronis

      Theocritum extinctum saecula trina senem;

Sed Iacobus, Graium genuit quem Mantua civem,

40

      Transtulit in linguam Dorica scripta meam.

Sicelides Musae tibi se debere fatentur,

      Mantua, quas nulla laude perire sinis.

Pontifici summo Peragatur gratia primo,

      Qui transferre facis mortua dicta viri.

45

Mortua millenos ac incinerata per annos

      Spera Syracusii, sive cylindrus, erat.

Incipit a spira quum vult quadrare rotundum,

      Sed trigonum et spirae quadra rotunda probant.

Quadratura fuit per saecula nulla nec aevum

50

      Scita: Syracusio cognita prima fuit.

Theophrasti veteres plantas facit ecce novellas

      Theodorus, Graecus natus, in Vrbe probus.

Conticeo innumeros quae sunt memoranda per annos,

      Quae traducta facis: solus Homerus abest.

55

Vlterius proprias non vult errare per urbes

      Maeonides, Latias vult habitare domos.

Si barathro ex imo revocabis ad aethera nostrum,

      Incola Romanus factus Homerus erit.

Ilias, antiqui quam nescivere Latini

60

      Transferre et Latiis edere quippe novam,

Mavult in linguam per te migrare Latinam

      Quam velit Argivas nunc habitare casas.

Roma viros claros quot sint, mirabile dictu,

      Pascit pane tuo, ditat et aere tuo.

65

Nam quota pars orbis melior subiecta Tonanti

      Te petit atque tuos est venerata pedes.

Magnificos sumptus abs te pro Caesare factos

      Praetereo: illud agam posteriore die.

Est opus ingenio, veniunt in carmina divi;

70

      Non timeo: versus censor amicus eris.

A te principium, nostri quoque carminis auctor;

      Quicquid agam, semper tu mihi numen eris.