Giovanni Marrasio carmina varia, 20

Testo base di riferimento: G. Resta, 1976

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


20. ad serenissimum ac invictissimum principem
Sigismundum Vngariae et Boemiae regem
nec non Ramanorum Caesarem semper Augustum
congratulatio de assumpta laurea et exhortatio

Temporibus diris laetor tibi, maxime Caesar,

      Postquam serta tuum circumiere caput

Et fasces meriti vetus et diadema priorum,

      Frontem etiam cinxit fulva corona tuam.

5

Hoc facinus clarum, quod non potuere Latini,

      Complesti, Romam quom tetigere pedes.

Italiam confectam odiis et ad arma furentem

      Venisti atque etiam ad bella cruenta ducum,

Auspiciisque tuis tranquilla pace relinquis

10

      Tu Latios populos, oppida, rura, focos.

Maecenas studiis cum sis et Iulius armis,

      Augustus pacis totius orbis eris.

Si claro voluit Maecenas vivere versu,

      Aeternus versu maluit esse deus,

15

Quam sua membra forent in duro sculpta metallo,

      Aurea sive forent aenea sive forent.

Sciverat aeternos homines non posse metallum

      Efficere, historicus sive poeta facit.

Extinctus merito maiori est laude canendus

20

      Maecenas, vivus quam fuit ullus Otho;

Illius extincti nomen delere senectus

      Non poterit, vivus mortuus hicque fuit.

Humanis studiis quom sis ornatus et armis,

      Arma tenes: defit qui tua gesta canat.

25

Numquam animo heroes, numquam ardua facta deorum

      Scribere, non umquam fortia bella fuit.

Horridus in primis strepitus, concursus equorum

      Audax, dirus erat sanguinolentus eques.

Ipse ego te postquam vidi, invictissime Caesar,

30

      Mutavi mentem propositumque meum,

Vnde elegos, lusus et mollia carmina linquam

      Cantaboque pari regia bella pede.

Nulla dies nostro fuit hac iocundior aevo,

      Qua tibi nunc dico: "Maxime Caesar, ave.

35

Maecenas studiis cum sis et Iulius armis,

      Augustus pacis totius orbis eris.

Restat ut hunc mundum discordi lite cadentem

      Concilies: nam te sidera et astra vocant.

Parendum est superis, quorum terrena potestas

40

      Numine et augurio consilioque datur.

Humani generis fatum pendere videtur,

      Imminet et cunctis summa ruina deis.

Ergo, age, discordes animi iungantur in unum,

      Ne in priscum redeant tempora nostra chaos.

45

Dissidia et lites et tot discrimina postquam

      Dempseris ipse tua, maxime Caesar, ope,

Tum genus et proavos et felicissima patrum

      Nomina teque prius et tua gesta canam".