Giovanni Marrasio carmina varia, 18

Testo base di riferimento: G. Resta, 1976

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


18. ad Guarinum Veronensem virum litteratissimum

Postquam tu nostris respondes, dive, tabellis,

      Postquam complacuit nostra Camena tibi,

Gloria Marrasio dabitur non parva Sicano

      Atque futurus bonos non mihi parcus erit.

5

Omnia quae veteres nostri scripsere Latini

      Carmine, prosa etiam, cuncta, Guarine, sapis;

Nec minus et Graias inter doctissimus artes,

      Sive velis prosa, carmine sive velis.

Adde quod historias scripsit quas doctior Argis

10

      Plutarchus transfers et meliora doces.

Non ego descripsi quam prima theatra colebant

      Larvam, sed quam nunc regia quaeque tenet.

Si primos ortus primaeva ab origine vellem

      Scribere, principium tunc mihi Tespis erat.

15

Post Tespim palla cum mimis atque cothurnis

      Aeschilus ad nostri tecta secundus eat.

Tunc me oblectarent dicentem haec omnia, sed nunc

      Faece nihil calamos ora peruncta iuvant.

Idcirco mimos, scaenam grandemque cothurnum

20

      Praeterii: non hos fabula nostra colit.

A me tibicen, populus spectator et omnis

      Tibia praeterita est praeteritaeque tubae;

Sed ne cui dubio foret haec mea larva legenti,

      Personae alterius tempora et arma canis,

25

Quae, veluti flores quando cecidere, moritur.

      Larvatus moritur, quom sua larva cadit.

Nil moritur, cessare suo si tempore dicam

      Nonque mori: cessat ceu rosa quisquis homo.

Quam mihi misisti larvam, sine matre novercam

30

      Ipsa habet et plures est sibi nacta patres;

Quam tibi, nullus inest genitor, sed candida mater

      Mitior atque illi nulla noverca fuit.

Ipse meam tuque ipse tuam iungamus utrasque

      Coniugioque adsint Bacchus et ipsa Venus.

35

Ex his ambabus nascetur filius unus,

      Monstrum, quod vultus continet ante retro.

Haec iocor, haec habui festis aptanda diebus,

      Officii ingratus ne ferar ipse tui.

Maxima carminibus referatur gratia, namque

40

      Perpetuo vivent carmina nostra tuis.