Giovanni Marrasio carmina varia, 3

Testo base di riferimento: G. Resta, 1976

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


3. Hecatombe ad Karolum Arretinum

Credebam Gaios latices coluisse Camenas,

      Solum quae canerent impare dicta sono;

Horrendas acies horrendaque proelia cerno,

      Karole, quae dictas his madefactus aquis.

5

Armatae veniunt, mirum est, e fonte sorores,

      Intrant et thalamum splendida turba meum.

Secum blanditias lascivaque verba ferebant

      Otiaque et plausus delitiasque prius:

Consuevere comas niveis ornare ligustris,

10

      Cingebat frontem fulva corona suam;

COnsuevere caput viridi connectere oliva,

      Stabat et auratis vestibus arte nitor;

Aurea per flavos serpebat spira capillos,

      Ornabat nitidas candida gemma manus.

15

Nunc clipeos hastasque ferunt parmamque sudemque

      Pilaque; sunt manibus tela verenda suis.

Carmen voce gravi me me offendere canentem

      Ranarum et murum bella timenda Iovi.

Dum legerem timui Meridarpaga Borborophontes:

20

      Vt timeam maior sollicitudo fuit.

Obstupui medius galeata per agmina murum:

      Territus hinc ranis, inde deabus eram.

Nec me interpellant nymphae tua dicta legentem;

      Talia perlectis una locuta fuit:

25

"Karolus udus aquis et nostro numine dignus

      Pollicitus centum est caedere rite boves.

Bos ubi centenus? Quando centena dabuntur

      Munera? Vota dei persoluenda volunt.

Ipse boves habeat centum totidemque capellas

30

      Atque sua irroret iugera sola Tagus.

Nos volumus cantet titulos et numina nostra,

      Quom testudineam pulsat Apollo liram.

Centum elegos faciat, centena poemata nobis

      Poscat et accipiet grandia dona sinu".

35

"Accipite hos, dixi, seque hoc absolvite voto:

      Centum elegos pro se composuisse libet".

Illa refert: "Sua sunt gratissima carmina nobis,

      Sunt et apollineis illa canenda sonis.

Lauro ornandus erit, nisi sit quod serta corymbis

40

      Laurea nique hederis vincat honore comas".

Inde abiere omnes et me sibi multa volentem

      Quaerere destituunt diffugiuntque thorum.

Centum elegos una petierunt voce puellae;

      Centum elegos placida scribere mente velis.

45

Karole, rivus aquae manat qui fonte Senensi

      Nec tibi nec cuiquam despiciendus eat.

Tarquini coniunx Gaios libasse liquores

      Fertur et ante alias facta puella proba est;

Hinc proba quaeque fuit primaeva aetate puella

50

      Et Tanaquil primo Gaia vocata fuit.

Hunc Gaium vocitant certe a probitate sororum

      Fontem, quem celebrant numina sacra novem.

Karole, crede mihi, non haec sententia nostra est:

      Quae cecini foliis verba Sibylla dedit.

55

Obsequere interea, quamvis tua carmina Homerum

      Spirant et quamvis numen Homerus habet.

Namque polita nimis nimis et limata fuere

      Carmina Phoebeo suscipienda sinu.

Certant Virgilio, sunt et certantia Homeri

60

      Versibus et certant si qua Tibullus habet.

Sive Helicone tui fundantur saepe capilli,

      Sive caballina sparserit unda pedes,

Seu iuga Parnasi spatiere per ardua montis,

      Sive per Ascraeos iveris ipse lacus,

65

Sive habites villas aut florea rura pererres,

      Sive suburbanas legeris arte rosas,

Sive ubicumque velis requiescere, protinus illuc

      Adveniet celeri quaeque Thalia pede,

Vt timeam Gaio repetant te fonte relicto

70

      Atque habitent pectus turba decora tuum.

Musas nec metuas, nam si te linquere vellent

      Et Phoebus fugeret, te Nicolaus amat:

Hic habet et Musas et mille poemata, mille

      Historias, priscos et bene noscit avos.

75

Eia agites, postquam cecinisti parva sub antro

      Maeonio, Antiphaten! Eia Ciclopa agites!

Non facile est clarum quicquam componere, siquis

      Neglexit primo scribere velle iocos.

Non pelagi tumidos fluctus secuisset Iason,

80

      Is nisi per tenues saepius isset aquas;

Qui postquam medium sulcavit nauta profundum,

      Auratae ad patriam vellera vexit ovis.

Cortice populeo ni sese armasset Achilles,

      Fixisset timidas ni prius ille feras,

85

Vulcani tam magna humeris numquam arma tulisset,

      Sanguine ab Hectoreo nec rubuisset humus.

Muribus et ranis nisi praelusisset Homerus

      Iliadi, magnum non cecinisset opus.

Et postquam eloquio cantasti parva rotundo,

90

      Adgredere aeternam, te precor, Iliadem.

Vlterius proprias non vult errare per urbes

      Maeonides, Tuscas vult habitare domos.

Ilias, antiqui quam nescivere poetae

      Transferre et Latiis edere quippe novam,

95

Mavult in linguam per te migrare Latinam

      Quam velit Argolicas nunc habitare casas.

Te petit iste labor, tibi gloria summa relicta est

      Sitque humeris validis sarcina grata tuis.

Sed prius his nymphis placida parere decorum est

100

      Mente: fac extollas nomen ad astra suum.

Centum elegos una petierunt voce puellae;

      Centum elegos placida scribere mente velis.