7. ad divam Angelinam eulogium
Angelina, meos numquam miserata dolores,
Respice me: morior; respice me: morior.
Quid iuvat ut validis plangam mea pectora pugnis
Deque oculis lacrimae fluminis instar eant?
5
Me fugis, ut rapidos fugiunt armenta leones,
Vt timet horrendos parvula cerva lupos.
Non me lactavit Gaetula in valle leaena,
Non ursae aut tigres barbariaeque pecus.
Quem fugis? Obscuro non sum de sanguine natus:
10
Clara habuit genetrix nomina, clara pater.
Gloria magna tibi est perituro parcere amanti;
Cantabunt laudes carmina nostra tuas.
Si mihi nec lacrimae prosunt, nec carmina mille,
Nec centum laudes, nec rogitasse deos,
15
Praestat ut emoriar gladio traiectus acuto,
Finiat ut lacrimas mors furibunda meas.
Si dii iustitiae memores sunt atque nocentum,
Nec meus effusus sanguis inultus erit.
Fata velint tales omni des tempore poenas:
20
Tu vehementer ames, impia, nullus amet.
Ascendam fontem medius qui praeminet urbi,
Vt videas speculis funera nostra tuis.
Hinc me praecipitem postquam laniaverit ensis,
Fons Gaius nostro sanguine plenus erit.
25
Eius marmoribus funebria carmina ponam,
Saevitia ut cunctis sit manifesta tua:
"Marrasius moriens extremo murmure dixit:
'Me genuit Nothum, me genuere Senae.
Mira quis haec credet, genitum bis tempore nostro
30
Marrasium Tusca tum Siculaque domo?
Informes primo Nothum mihi contulit artus
Ossaque cum nervis, cum manibusque pedes.
Bis decies steteram corpus sine pectore: vitam,
Ingenium atque animos Angela sola dedit.
35
Diruit haec eadem quae me construxerat una:
Vna meae vitae causa necisque fuit'".