Giovanni Marrasio Angelinetum, 5

Testo base di riferimento: G. Resta, 1976

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


5. ad Iohannem Pratensem iurisconsultum responsio

Prate, meum numen, mea lux, mea gaudia, legi,

      Prate, tuos versus et placuere nimis.

Et te divinum possum appellare poetam:

      Namque elegos redoles Virgiliosque sapis.

5

Est gravior mihi poena, tuis quod privor ocellis

      Et quod te careo, quam tibi cura mei.

Si cupis alternis studiis nos iungere amores,

      Ast ego vivamus tempora cuncta simul.

Nec fidei templum nec te, mea vita, fefelli:

10

      Marrasius pereat si caret ipse fide.

Est mea salva fides: "Veniam" dixisse fatebor;

      Quom dixi "Veniam", non sine lege fuit.

Pollicitus colere et villas et florea rura

      Fluminaque et rivos sole calente fui.

15

Praeteriere dies, iam iam cecinere cicadae

      Et folia arboribus iam cecidere suis.

Nunc deformis hiems me territat, angit et ipsum

      Me prope venturi principium studii.

Ergo nec advorsum me fundas, Prate, querelas;

20

      Iratus quom sis, concutit ossa tremor.

Si veniam, non tecta tui, non alta subibo

      Atria, ut haec videam: te magis ipse petam.

Nec sine te villae, sine te nec rura placerent,

      Nec sine te fontes, nec mihi silva placet.

25

Quod Petis a superis, ut me Angelina Sicanum

      Horreat, ut vultus horreat usque meos,

Istud idem faciam divis et thure Sabaeo,

      Vt fugiat vultus Francia bella tuos.

Sive velis nolisque etiam, deus annuat, ut, si

30

      Illa meos, oculos horreat, illa tuos.