Giovanni Marrasio Angelinetum, 4

Testo base di riferimento: G. Resta, 1976

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


4. ad divam ut eum cunctis amatoribus anteponat

Si quis amandus erit vultu facieque serenus,

      Te Ganimedeus debet habere thorus;

Si placet armatus clipeo et fulgentibus armis,

      Belligerum Martem splendida forma petat;

5

Imperio aeternam si vis producere vitam,

      Iuppiter ardenti ferveat igne tuo;

Si moveat mentem tibi copia divitiarum,

      Mida petendus erit, ditior ante alios;

Si quis amore suo videatur dignus amari,

10

      Marrasio nullus saucior esse potest.

Non quaerenda tibi est tantorum gloria regum:

      Hi periere duces hique obiere Ioves.

Restat ames qui primus amat, quem multa fatigant

      Tela, truci ex arcu missa sagitta tuo.

15

Et si forte ducum quos dixi pompa maneret,

      Ostendam ut cunctis antelocandus ero.

Vincit Amor faciem, prosternit tela Cupido,

      Vertit et imperium divitiasque premit.

Victus et Endimion fuit et subiectus Amori

20

      Mars ferus et vidi cornua ferre Iovem.

Omnia quom superant et fortia et infima amores,

      Et meus est aliis fortior unus amor,

Et Venus et mores et te natura coercet,

      Inter amatores primus amator eam.

25

Sis veluti Italicis formosior una puellis,

      Angela, sic felix sisque benigna mihi.

Alternum quem iure peto mihi solvere amorem,

      Non mihi contracta tradere fronte velis.