Giovanni Marrasio Angelinetum, 3

Testo base di riferimento: G. Resta, 1976

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


3. ad Angelinam de laudibus suis

Illaqueat risus dulcissimus Angelinai

      Marrasium; eius enim stillat ab ore favus

Qui si Sardonias favus esset fusus in herbas

      Sardonii Siculis dulcia mella darent.

5

Me rapiunt oculi, qui sunt mihi sidera: apertis

      Lucent et tenebrae et Tartara opaca vident;

Per salebras ego tutus eo de nocte timendas,

      Clarus eo in latebras aspera perque iuga;

Non timor est mundo, Phoebo si lumina desunt

10

      Aut si nocturna Cinthia luce caret.

Quando die nitidis mihi rides, Angela, ocellis,

      Non est splendidior sol neque luna prior.

Sideribus certant oculi, tua labra rubentes

      Corallos superant, alba ligustra genae.

15

Est gula lucenti tanto suffusa nitore,

      Vt timeam quando nigra Falerna bibis;

Sanguineos iugulos primo meditatus ad arma

      Issem, ni me tunc admonuisset amor.

Me macerat frons clara, velut quam numen adoro:

20

      Purior est speculo candidiorque nive.

Quom loqueris, rutilas fundunt tua labra favillas,

      Cinnama praeterea purpureasque rosas.

Pectora cristallus circumdat, longa hiacintus

      Lactea colla tenet, corpora tota nitor.

25

Haec mihi desiccant nimio fervore medullas

      Et mea dilaniat pectora longa sitis.

Arripiunt animam medio de corpore nostram

      Ista: voluptatis tu mihi prima quies.