Giovanni Marrasio Angelinetum, 2

Testo base di riferimento: G. Resta, 1976

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


2. Angelinetum ad divam Angelinam

Angelina, meo si respondebis amori,

      Quanta fuit scribam Piccolomina domus.

Cantabo innumeros quos detulit illa triumphos,

      Quidve tuos primos nobilitavit avos.

5

Obducis frontem? rugabunt carmina nervi?

      Nec meus has segetes dente secabit equus?

Saepe boves validi diris lassantur aratris,

      Vexat et ingratus fortia corda labos?

Cunctos excruciat labor ingratissimus, acris

10

      Et non grata necat solicitudo viros.

Forsitan et titulos describi et gesta tuorum

      Contraxere aciem? Te prius ipse canam!

Et formam egregiam in primis flavosque capillos

      Et frontem atque manus a capite usque pedes,

15

Sideribus similes oculos, cristallina membra,

      Quae variat roseus dulcis odore rubor.

Mille tuas scribam praeclaro carmine laudes,

      Signa mihi primo si manifesta dabis.