Gerolamo da Este carmina, 43

Testo base di riferimento: R. Romanato, 1984

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


43. ad Franciscum de Vado

Cum mea blanditiis retineret verba Iosephus,

      De Vado Francisce, temporis huius honos,

"Ede aliquid" dixit, "facundum concute pectus

      Et facilem Musis porrige, quaeso, viam".

5

Qui patriae splendor, qui spes et sola voluptas,

      Gloria nobilium qui mihi censor adest,

Si vacat a curis pia mens naturaque solers,

      Mellifluo videat carmina nostra favo.

Ecce novum dulcis rogitatus amore sodalis

10

      Quod cupit in lucem iam modo pergit opus:

Nam Lepidos fertur numquam damnasse poetas,

      Qui quoque Cirrhaea tempora mergit aqua,

Nam sibi vel Labeo, vel Caesar cederet ingens,

      Tantaque sunt famae foedera iuncta suae.