Enea Silvio Piccolomini carmina varia, 40

40. ad matutinum

Laudibus, virgo, nimis efferenda

Iure ceneris, quoniam triumphos

Ipsa celorum probitate mira

Nacta refulges.

5

Premium sancte tamen ipsa vite

Et simul munus probitatis alme

Accipis celo cumulata cunctis

Denique rebus.

Tu gravem sacris meritis refertum,

10

Orbis exemplar pietate plenum,

Predicatorum venerata patrem

Ordine fulges.

Nulla iam rerum placuit voluptas,

Nullus ornatus, nitor ecce nullus

15

Corporis. Semper fugiens inique

Crimina vite,

Sepius corpus domitans acerbe

(Quam pie flagris, cruor hinc et inde

Fluxerat rivis!) hominumque demum

20

Crimina flebas,

Qui per ingentes variosque casus

Orbe terrarum cruciantur omnes,

Tu quidem longe pietate cunctis,

Inclyta, prestas.

25

Gratias summas habeamus omnes

Filio magni genitoris almo,

Spiritum sanctum veneremur et sit

Laus tamen tua.

 

<41>[ad laudes](S1)

30

Iam ferox miles tibi sepe cessit

Et duces iras posuere sevas,

In necem diram populo minati

Sepe Senensi.

Quid quod et sacris studiis frequenter

35

Viribus summis operam dedisti?

Littere docte lepideque claris

Vrbibus extant.

Niteris verbis revocare lapsos,

Niteris rectum suadere cunctis;

40

Sic ais: "tantum probitas beatos

Efficit omnes."

Iura tu seve tremebunda mortis

Fortiter temnens, nihil extimescens

Premium nostre vocitare vite

45

Sepe solebas.

Vnde cum tempus properaret ipsum,

Quo sacros artus cineresque busto

Linqueres, celos aditura flentes

Ipsa solebas.

50

Vnde cum tempus properaret ipsum,

Quo sacros artus cineresque busto

Linqueres, celos aditura flentes

Ipsa docebas.

Sic sacrum Christi venerata corpus,

55

Hostiam libans lacrymis obortis

Dixeras cunctis documenta vite

Voce suprema.

Gratias summas habeamus omnes

Filio magni genitoris almo,

60

Spiritum sanctum veneremur et sit

Laus tamen tua.