Enea Silvio Piccolomini carmina varia, 39

39. ad primas vesperas

Hec tue, virgo, monimenta laudis,

Que tuis leti, Catherina, sacris

Hoc quidem pacto modulamur omnes,

Perfer Olympo.

5

Si satis digne nequeant referri,

Annuas nobis veniam, precamur:

Non sumus tanti ingenii, fatemur,

Optima virgo.

Quis fuit dignas modulatus unquam

10

Virginis laudes? Quis in orbe toto

Femine invicte peritura nunquam

Carmina pandet?

Predita exemplis, Catherina, claris,

Moribus prestans, sapiens abunde,

15

Temperans, fortis, pia, iusta, prudens

Ethera scandis.

Quem latet virtus facinusque clarum,

Quo nequit dici sanctius per orbem?

Vulnerum formam miserata Christi

20

Exprimis ipsa.

Nam brevis, meste misereque vite

Et malis cunctis penitus referte

Fortiter spernens pretiosa queque

Sidera adisti.

25

Gratias summas habeamus omnes

Filio magni genitoris almo,

Spiritum sanctum veneremur et sit

Laus tamen una.