10. ad Lodovicum Faletrum
Gloria Musarum memorandeque fama Latinis,
Maecenas quantam tuscus habebat eques,
Optima naturae tibi sunt concessa parentis
Inter mortales munera rara viros.
5
Te nymphae Adriacae formosum numen adorant,
Te credunt summum deseruisse polum.
Tu de Faletro vultu generosus Adonem
Vincis, et abrepto plus Ganimede nites:
Quum tu igitur tanta praestes probitate fideque,
10
Quis Veneti sidus te neget esse Laris?