Lovato Lovati carmina 2, 1

Mussatus

Tu qui nostra soles dubiis absolvere curis

Pectora, venturi cui mens non inscia fati,

Vranie dictante tua, da cernere quidnam

Immineat nostrae, Tuscos si vicerit, urbi,

5

Iste carens terra Carolus. Stat fabula coram

Ignavo quid cessit equo post facta dolenti,

Sessorem qui sponte tulit quo vinceret hostem:

Vicit et occubuit pro libertate relicta.

Quod si casus eat victis ut Tuscia Gallis

10

Plus aequo exultet, caput et gens improba tollat

Vtrices meditata vices, timor imminet altus

Ne cadat in nostros candens discessio cives.