Ludovico Carri ad Cassandram Fidelem

Testo base di riferimento: D. Cascasi, tesi di laurea Università di Padova, 1973-74

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto


[Ludovicus Carrus ad divam Cassandram Fidelem Venetam]

 

      Pancharis aetruscae celeberrima gloria linguae

Pierisque chori non mediocre decus

      Extulit eximiis tua <...> laudibus, et te

5

Absentem miro iunxit amore mihi.

      Diceris egregia specie superare Dianam

Atque pudicitia vincere Penelopem,

      Dexteritate manus doctae tibi cedit Arachne;

Cedit et ingenio diva Minerva tuo,

10

      Sed magis admiror quod pleno discutis ore

Quae Plato, quae magnus tradidit Aristoteles.