Enea Silvio Piccolomini carmina varia, 18

18. de Beata Catharina de Senis

Quis sacra gesta canat, que lingua diserta potensque

Efferat eximie, quibus hec Caterina facunda

Sponsa dei micuit totum celebrata per orbem?

Non ego sum dignus tantis extollere dignam

5

Laudibus, at breviter que sint, que moribus almis

Vita beata fuit, referam tibi, care viator.

Hec fuit orta Senis, ubi sancti veste recepta

Dominici in voto triplici virtuteque cuncta

Transcendit plures divina in lege peritos.

10

Illa potens verbo ac opere omnia corda trahebat

Ad se hominum, ut magnes ferrum, Christusque deinde

Desponsavit eam, sacris proprio ore refecit

Doctrinis. Multas habuit velut optima mater

Virgoque discipulas, quibus ardua regula vite

15

Sanctaque bis septem pietatis opuscula dive

Explevit felix, et erat sublime levamen

Omnibus, heu, miseris vite in defectibus huius.

Illa cor a domino petiit renovarier alma

Continue meditans; compos feliciter alti

20

Facta fuit voti viditque evellere Christum

Cor prius atque novum flammis sibi tradere flagrans.

Hec ieiuna diu nonnunquam ad sidera rapta est:

Mira dei vidit. Semel autem a morte revixit

Pane refecta sacro, celesti pane salutis.

25

Illa crucem memori portans sub pectore semper

Stigmata passa fuit (dictu mirabile) Christi.

Pontifices adiit, quibus unica gloria secum

Sistere colloquiis monimentaque sancta tulere.

Ore suo tulit hec que indulta volebat ab illis

30

Ardua: tanta sue fuerat sibi gratia lingue.

Illa propheta quidem divino flamine plena

Et pacem et bellum secretaque plurima pandit

Exhortansque omnes miranda stupendaque scripsit.

Illa sciens venisse diem qua linquere mundum

35

Expedit, exclamans "animam, deus optime" dixit

"In manibus commendo tuis, commendo tuamque

Iugiter ancillam." Sic sponsa beata beatum

Transiit ad sponsum tribus exornata coronis.

Fecit in hac vita miracula multa. Deinde

40

Claruit innumeris post mortem splendida miris,

Que si nosse velis, quamque alme semper in orbe

Vixerit, historiam devotus perlege sanctam.

Hec annis triginta tribus, quot Christus, et apte

Vixit; nam sponsam sponso decet esse coevam,

45

Milleque trecentis simul octoginta sub annis

Inclita Rome obiit Caterina beata senensis.