Lovato Lovati carmina 1, 2

2.

Lingua susurrantis, funesti schismatis est fax;

Veridici sermo, sapiens quem temperat, est pax.

Quem Venus aut Bacchus aut alea decoquit, est fex:

Qui domat haec animo, moderati pectoris est rex.

5

Effuge quem nosti vitiatum sordibus: est pix;

Elige quem cernis radiantem moribus: est nix.

Si nitet in pravo facundia, civibus est nox;

In sapiente viro, patrii firmaminis est vox.

Femina si fuerit mulier, tolerantibus est crux;

10

Si fuerit phoenix, domui mirabilis est lux.