Lovato Lovati carmina 1, 1

1.

Vrbs opulenta viris et fertilis ubere glebae

Quam non Hybla thymo, non aequent palmite Thebae,

Optima lina ferens Sacci nascentia Plebe,

Fons insignis equis vel te vel Arione, Thebe,

5

Cum pulsata vicem non possis reddere, debe.

Nam si prisca tuis det tempora patribus Hebe,

Et sit in ancipiti melior constantia plebe,

Et socient animos sociantes labra, Cybebe,

Nil Antenoridis oberit cum gurgite Phoebe,

10

Immo salem coges intra sua limina, Phoebe.

At tu qui patrio certas pro iure, Chorebe,

Dulcis Aselle Lupo, virtutis amator ephebe,

Qua potes, adversis obstantia pectora praebe,

Te decet esse virum. Seu clamat copia be be,

15

Si quid habes pulcrum chordis impelle, rebebe,

Si nihil aut nostri carmen tibi displicet ebe,

Sive latere velis clipeum, collectus in hebe,

Cum reliquos hebetent turpia, turpis hebe.