Enea Silvio Piccolomini carmina varia, 2

2. pro ingenii exercitatione

Hactenus ethereas claves, victricia signa,

Gallorum quis fuse acies cristeque retunse

Et siculo regi pax reddita: vestra, sorores,

Orsa sequi placuit cantu, parnasia proles.

5

Nunc maiora canam: regni non unius arces

Adverso sub Marte cadent: maiora minantur

Fulmineus crebros iaculatus Iupiter ignes

Atque suos longe fugentia sidera cursus

Et gelidus cancer et nostro syrius evo

10

Frigidus et fervens alienis mensibus estas.

Quid superos mutasse vices et mensis et anni

Compulit et totas astris permittere habenas?

Magna parant: scelerum penas luet impius orbis

Peste, fame et gladio; pax terram linquet et omnes

15

Bella petent urbes. Veniens qua lumina Thitan

Exhibet et fugiens miseris mortalibus aufert,

Quaque riget Tanays, tepidus qua cornua Nilus

Erigit: omnis ager conscripto milite bello

Adiiciet vires: stillabit terra cruorem

20

Et mare sanguineas vexatum classibus undas

Evomet. Exangues per densa cadavera naute

Compellent puppes; marcebunt littora tabo.

Causa mali tanti non coniunx, non sitis auri,

Non amor imperii: pro relligione capessent

25

Arma duces. Fusci relegunt qua thura Sabei,

Natus Arabs, Maomethes proprio nomine notus,

Sacrilegas ausus populo componere leges,

Quis Christum neget esse deum, neget impius unde

Baptismum et prisco resecet preputia cultro,

30

Et tua, seu Liber, seu magni munera Noe

Vina vetans Veneri cunctas laxarit habenas.

His devicta prior nugis Egyptus inhesit,

Feda voluptatum cultrix, traxitque Cyrenen

Et tua regna, gemens mutato coniuge Dido,

35

Et Mauros, hispana quibus data littora prede

Nec procul a Beti regni permissa potestas.

Parte alia Syrum populi Parthique potentes

Persarumque duces et Medica sceptra nefandis

Consensere sacris. Scythicas profectus in oras

40

Caucaseas rupes penetravit, Amazonis arva,

Rypheasque domos gelidas aquilonis ad arces

Per iuga, per colles furor idem mixta venenis

Dogmata mortiferis effudit. Sedibus unde

Dimissis venere truces, fera pectora, Turchi

45

Phaside transmisso Colchorum littora circum

Consedere, bonus Francis dum iura Pipinus

Diceret. Hinc terras nacti, quas influit Halys,

Pascua Cappadocum, celsi de vertice Thauri

Qui cadit et domiti prorumpit in equora Ponti.

50

Tum Galatas Venetumque patres, Paphlagones, et urbes

Bithynie, tum tecta Phrygum, celebresque ruinas

Invasere suis damnataque Pergama fatis,

Et quevis Asie regnator maximus olim

Arua dedit Medo victus certamine Cresus.

55

Has Turchi tenuere domos. Coniuncta potestas

Hellespontiaco de littore flumen ad altum

Euphratis: medias inter duo littora terras

Euxini Cylicisque maris sine rege potentes

Maiores coluere suos Maomethis amantes

60

Spurcitias, fedos mores horrendaque sacra.

Iura dabant proceres generose stirpis alumni,

Concordes anime: nulli de plebe licebat

Surgere quaque parens, hac vixit filius arte,

Expers militie; verum civilia postquam

65

Bella duces traxere diu, ferrique potestas

Prodiit in vulgus et plebi credita castra,

Tum varias fortuna vices versare per urbes,

Sceptra viris mandare novis equataque celo

Atria nobilium, fuluo que texerat auro

70

Luxuries Veterum, pervertere, tecta minorum

Erigere atque luto submittere marmora tersa.

Agrestes tum forte inopes obscuraque turba

Excrevere viros inter, qui regna tenerent

Sublimes equitumque duces: tum primus avorum

75

Ottomannus egens latebris emersit ab imis.

Quid non arma queant? Hinc nobilitatis origo,

Hinc honor, hinc regnum: generosos arma quirites

Et dominos rerum posuerunt. Hec eadem post

Audacem in castris iuvenem, qui sorte minori

80

Militie primam stipem tulit, arma beatum

Effecere ducem quamquam sensuque manuque

Egregium, Turchis posset qui frena superbis

Et duras regni leges imponere victor.

Ottomannorum genus hinc, mavortia pubes,

85

Imperio Grecos Asie que prima subactos

Addidit et pravis Arabum miscere venenis

Europen studuit, sancte delere volumen

Legis et occiduas Christi subvertere gentes.

His prognatus avis, Amurati filius alter,

90

Maomethes nunc sceptra tenet, Bizantia primus

Menia bombardis ausus proscindere adactis

Et graium imperium nomenque abolere vetustum.

Hoc sub rege ferox, quamquam laniata iuventus

Turchorum ad Savum famosaque littora Thauri

95

Ipseque de pugna trepidus diffugerit, urgent

Principis arma tamen miseros dimissa per agros

Mysorum et rursus tentant vada fluminis Histri

Et Savum penetrare, tuas, Pannonia, metas.

Illiridemque novo devastant milite, captum

100

Obtruncant regem gladio iuvenesque senesque

Servitio pressos Asie trans littora mittunt.

Quis referat luctus hominum? Quis talia fando

Temperet a lachrimis? Rapiuntur ab ubere matrum

Infantes, amplexa virum matrona gementem

105

Eripitur ferro, sancti ceduntur ad aras

Presbyteri, nocuit claro de sanguine nasci,

Nobilitas mactata foro, cervice revulsa

Ora cadunt multoque iacent immersa cruore.

Templa dei collapsa ruunt, altaria passim

110

Franguntur, paries stat nullus imagine Christi

Signatus nullasque sinunt superesse lituras

Sanctorum. Celebri qua non stabulatur in ede

Gens inimica crucis? Que non loca sacra nefando

Concubitu fedant? Visu miserabile: porci

115

Ossa patrum defossa vorant, veneranda piorum

Corpora dant canibus. Deus, o deus! Hostia multo

Mixta luto pedibus teritur submissa profanis.

Horruit ista Pius, Petri successor et orbis

Claviger etherei, venetumque rogare senatum

120

Pergit et Hungarie proceres, petit alta Philippi

Atria Burgundi missis, qui damna metumque

Commemorent et opem rebus labentibus orent.

Auscultant dictis sancti pastoris et omnes

Concurrunt hilares pro relligione piumque

125

Percutiunt fedus. Pannonica signa sequuntur

Boiorum populi, rapidus quos permeat Hister,

Quique colunt saltus nostro fugientis ab orbe

Hercinie gelidique bibunt de fontibus Albis

Aut Oderam. Huc pictis concurrunt Saxones armis

130

Cymbrorumque manus et forti pectore Dacus

Sarmatieque duces hac Turchos parte lacessent.

At Rhenus Belgeque truces et Francia fortis

Et Rhodanus longo delapsus in equora cursu,

Pyrenei montes atque ultima terra Morinum

135

Et flavus toto divisus ab orbe Britannus

Burgundo vires iungent; Hispania dives

Auriferi trahet arma Thagi, trahet inclitus heros

Alfonsus Numidas solitus vexare fugaces.

Classe potens Venetus, quas dividit Abdua gentes

140

Imperio Anguigeri dare nomina coget, ameni

Cultores Athesis; tum plebs patavina manusque,

Siqua manent veteris vestigia sacra Ravenne,

Remigium implebunt. Raris habitata colonis

Proxima Ledeo merens Aquileia Thimavo

145

Relliquias regni releget, qua Iulius olim

Constituisse Forum vulgo memoratur; et Histri

Concurrent agiles, properabit Dalmata duro

Assuetus remo teretes agitare lacertos.

Armabit Corcyra suas de more biremes

150

Suppetiasque ferens bello mynoia tellus

Gnosia depictas implentia tela pharetras

Addet, et Euripi custos, Euboia, classi

Iussa alimenta feret: millenis navibus equor

Sulcabunt Veneti, genus ex Antenore ductum.

155

At Pius Eneadum natus de gente latinas

Eliciet vires. Iterum romana propago

Navigio veteres Argos clarasque Mycenas

Vrbes inviset quondam, nunc nomina tantum.

Forsitan exuste repetent vestigia Troie

160

Matris amore viri. Tuscis qui dissecat Vmbros

Vndique bella petet ripasque armabit utrasque

Corniger hesperidum fluvius regnator aquarum.

Materiam classi Picens dabit armaque iungens

Portus erit ratibus, quem dorica sustinet Ancon.

165

Ipse Pio externa nuper de gente triumphans

Atque tarentini ditatus morte tyranni

Ferdinandus equos addet validasque cohortes,

Dyrachium si forte petens velit agmine equestri

Albano de monte magis contendere in hostem.

170

Brundusio solvent ratibus iumenta vehentes;

Protinus hinc una tranabunt equora nocte.

Anguiger Eridani dominator Sfortia si non

Iuverit adversa victus valitudine, tectas

Ferro acies mittet; gemmis fulgebit et auro

175

Tota cohors. Cernes, pulcher, tua gaudia, Borsi,

Aurea sericeis pendentia lilia velis.

Mantua concilio nuper ditata Pioque

Semper amica patri socias in prelia naves

Instruet, et Rheno vicina Bononia parvo

180

Iussa Pii faciet domino famulata beato.

Assuetusque malo Ligur invidiosa Pelasgis

Nomina mutatis coniunget carbasa fatis

Nec minus etruscis veniet de finibus ardens

Auxilium: celsas populosa Fluentia puppes

185

Purpureis velis et multo vestiet ostro.

Insuetus tantis agitari navibus Arnus

Turgidus alphee properabit in equora Pise

Ponere onus vultuque colens simulachra verendo

Luca manus iunget, nec te, tua gloria, Sene

190

Ire sinent solum, pastor qui maximus almas

Pascis oves Christi; iuvenes de gente vetusta

Custodes aderunt, qui te servare parati

Effugiant pulchram per nulla pericula mortem.

Vincet amor patrie. Si non dabit era senatus,

195

Plebs dabit et fracta matrona beatior arca.

Hi Pius auxiliis, hoc fidens ordine rerum

In Turchos parat ire; sacer parat ire senatus

Cardineus longa precedens agmina pompa.

Turba sacerdotum niveis in vestibus ultro

200

Sacra feret dulcique crucem venerabitur hymno.

Maomethes contra deceptas carmine gentes,

Alcorane, tuo campos descendere in equos

Coget et audaci committere prelia dextra.

Terra patebit equis, constratum classibus equor,

205

Vndique bella frement: tantos cantare tumultus

Musa cupit. Sancte nunc aspirate puelle

Vestra maroneum referentia carmina versum.

Quis? Quis eat tandem summo e certamine victor?

Sacrilegus quamquam Maomethes, turpis, adulter

210

An Pius? O superi, meliorem advertite causam

Atque Pium servate pii, pia numina, vestrum.