Galeazzo Pontico Faccino libellus, 61

Testo base di riferimento: J. F. C. Richards, 1959

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


61. in nuptiis Bernardini Paganini

Vertite iam vultus animosque ad nostra benigne

      Carmina, praestantes nobilitate viri.

Nec me coniugii sacris de rebus agentem

      Credite tam tenues sponte subire modos.

5

Quod quom olim magni strueret primordia mundi

      Tradidit aeternus constituitque deus,

Quom primum ficto generi mandata dedisset,

      Crescite et humanum multiplicate genus.

Quor se divinis hominum solertia rebus

10

      Applicet, ignotam sollicitetque fidem?

Quor quae non potuit cognoscere, tentet adire,

      Aut plus quam satis est, plus penetrare velit?

Mortali satis est mortales noscere causas.

      Haec erit in numeris gloria sola meis.

15

Magna alios moveant; vos, quae me cunque subibunt,

      Accipite attentis auribus ista, precor.

Nardino consors hodie Lucretia nostro

      Sponsa erit, aeterni lege volente dei.

Hanc sua formosam Vincentia gaudet alumnam

20

      Et genere atque animo labe carente piam.

Hic Antenoreae doctissimus urbis alumnus

      Et genere et cultu splendidiore nitet.

Ergo age iam tedas affer, Paganine, iugales.

      Hic tibi nunc tota voce vocetur Hymen.

25

Ipsa nec averso facilis Saturnia vultu

      In votis veniat saepe vocanda tuis.

His ducibus pulchra decoratam dote puellam

      In thalamos speres semper habere tuos.

Et quia tu foelix, foelix ducatur et uxor

30

      Virgineas multo sparsa rubore genas.

Sunt tibi cum multa mores probitate benigni,

      Quos puto longaevos posse decere senes.

Et procul a duro mens est placidissima fastu,

      Canaque iucunda cum pietate fides.

35

Est tibi quae multa virtus nitet indole, quaeque

      Non nisi sunt clari pignora certa viri.

Sic tibi foelici relevanda est coniuge proles,

      Quae possit patrii nominis esse decus,

Quaeque tuos omni studeat conamine mores

40

      Nosse, nec in patriis degener esse bonis.

Quandoquidem tali te digna erat illa marito,

      Tu bonus et tanta coniuge dignus eras.

Ergo quod superest, superos, formose, precabor

      Tempora continuis dent veneranda iocis;

45

Vestraque et ut longos solvenda trahantur in annos

      Mutua concessi gaudia coniugii;

Vestraque concordes producant stamina Parcae,

      Sentiat extremum donec uterque diem;

Vestraque quom triplices infringant fila sorores,

50

      Spiritus Elysias noscat uterque domos.

Interea dextram da iungere, neve volenti

      Basiolum sponsae surripuisse time.

Tu quoque legitimo nequicquam obstabis amori,

      Quin cupias sponsi iura tuere tui.

55

Brachia multiplici coeant liventia nexu,

      Lingua micet iunctis conduplicata labris.

At vos quom egeritis sponsalia vestra, parentes,

      Vna omnes sancta plaudite laetitia.