Enea Silvio Piccolomini epigrammata, 72

72. hymnus de passione

Quid tibi tandem, scelerate, queris?

Quid petis, fallax homo, quid requiris

Immemor, qua te pietate Christus

Querat ametque?

5

Venit in mundum soboles Tonantis

Et, licet celum regeret supernum,

Ex deo servuus voluit videri

Carnis in umbra.

Tu, cinis putris, fugienda pestis,

10

Alta deposcis, miserande vermis,

Vt parem credas habuisse nullum,

Terra tumescis.

Ille carnalem pius in parentem

Quos decet cunctos referens honores

15

Sabbatum nunquam violavit unum

Semper honestus.

Tu patris iussus fugis atque matris,

Festa peccatis violas nefandis

Et deum, qui te reparavit, horres

20

Demone peior.

Ille ieunans domuit superbum

Spiritum carnis, cibus atque potus

Illius corpus fuit ad regendum: ut

Viveret edit.

25

Tu madens vino Veneri parentas,

Nulla te Bacchi Cererisque possunt

Dona vorantem satiare: ventri

Vivis amicus.

Ille sermones habuit modestos

30

Et docens sedes iter ad beatas,

Quo suos quivis repararet actus,

Ordine dixit.

Tu vel infesta, venenate, lingua

Proximum carpis, superos lacessis,

35

Fabulas crebro referens inanes

Turpia narras.

Ille nullius bona cuncupivit

Et manus odit nimium cruentas,

Pauperem duxit coluitque vitam

40

Pacis amator.

Tu rapis quicquid potes et cruorem

Appetis fratrum, scelus omne parvum,

Dives ut fias, reputas, ubique

Prelia misces.

45

Disce te quanti, miserande, fecit

Ille, qui vinclis voluit teneri,

Vt tibi summam pareret quietem

Ductus ad Annam.

Cesus est illic alapis magister

50

Et redargutus dominus deorum,

Nocte mox tota trahitur per urbem

Discruciandus.

Iudici Caiphe datur audiendus,

In deum testes qui citat malignos,

55

Dicitur victus reus, et Pylato

Mittitur illinc.

Hinc ad Herodem rapitur videndus,

Purpura sumpta redit ad Pylatum

Qui, licet nullum videat reatum,

60

Iudicium fert.

Innocens agnus manet ad tribunal

Quem flagris cesum, ferat ut coronam

Spineam cogunt vicibusque pulsant

Corpus honestum.

65

Conspuunt vultus oculosque fedant.

Astur ut raptam laniat columbam

Membra celestis speciosa regis

Dilaniantur.

Nec movet turbas speculum doloris,

70

Clamitant cuncti crucis esse dignum:

"Solve latronem, crucifige Christum,

Cesaris hostem".

Dum crucem gestans trahitur necandus,

Obviam fertur lachrimosa mater,

75

Que suis tundens manibus pudica

Pectora clamat:

"Nate, quo pergis, periture? Quis te

In modum talem laniavit hostis?

Te, meum pignus, nequeo videre:

80

Respice matrem.

Te meus venter tulit, has papillas

Suxeras quondam, generose fili:

Me tuam spernis refugisque matrem?

Respice que sim.

85

O truces, seve rabidque gentes,

Quo meum fertis genitumque dei?

Nil mali fecit. Sinite, heu, meum me

Tangere natum."

Ille submissus oculis abibat,

90

Ad locum venit crucis, atque nudus

Et duos inter positus latrones

Fertur in altum.

Inde sub ligno sitiens acetum

Felque gustavit. Latus est apertum

95

Lancea: sanguis fluit atque lympha

Matre vidente.

Probra quid dicam referamque multa?

"Se deo fecit genitum, sit ita,"

Clamitant plures, "alios beavit:

100

Se modo salvet."

O Iesu, quantu, genus hoc amasti

Perfidum, quod ne moreretur, ipse

Pergis ad mortem. Moriendo nostra

Morte levas nos.

105

Sic, homo, pro te patitur redemptor:

Tu quasi surdus penitusque cecus

Gratiam pendis nihil esse talem

Crimine plenus.

Corrigas vitam; venit hora tandem.

110

Quid facis tantis miser in tenebris?

Ad deum nunquam redis advocantem?

Corrige mores.

Ipse qui verbum facio miser sum,

Peior et magnas datus in ruinas;

115

Nosco peccatum, scio quid gerendum:

Negligo tempus.

Ni tuum prebes, deus, o favorem,

Gratiam ni das homini perempto,

Perditus labor miser ini gehennam

120

Igne piandus.

Labitur quisquis sine te beari

Queritat. Munus datur hoc ab alto.

Tu vocas quos vis: rogo me vocandis

Adiice servis.

125

Da mihi lumen, videam quid egi,

Da mihi fontem, lachrimis ut altis

Iam mei plorem sceleris reatum

Teque reposcam.

Non parem Paulo veniam requiro,

130

Gratiam Petri neque posco, sed quam

In crucis ligno dederas latroni

Sedulus oro.

Iam deum versi rogitemus omnes,

Qui neci nostram datus ob salutem

135

Semper expectat reditum suorum,

Vt veniam det.

Iam nimis duri fuimus, venite:

Se reum nemo magis esse credat

Quam pius nobis datus est redemptor

140

Ethere ab alto.