Galeazzo Pontico Faccino libellus, 38

Testo base di riferimento: J. F. C. Richards, 1959

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


38. Marco Longo

Marce, quid Adriaca tantum retineris in urbe?

      Continet urbs Patavi quod petis inde; redi.

Haec tibi virginea redimitos tempora lauro

      Rhetoras, haec tellus grammaticosque dabit.

5

Hic sacer astrorum cursus, hic dogmata divum,

      Hic et Aristotelis scripta probata vigent.

Adde, mathematicas vir plurimus excutit artes.

      Quas colimus dominas persequimurque deas.

Ars tua, quae nexus plicat explicat, arsque medendi

10

      Hunc sibi praedives vendicat arte locum.

Hic ius quoique suum tribuit quae sydera linquens

      Esse suam voluit barbara tecta domum.

Hic est ille tuos Galeatius inter amicos

      Maximus, hic cordi fixa puella tuo est.

15

Parvi cuncta facis, sed tu nisi caveris undas

      Thiodamanteo mox comes ibis Hylae.

Nymphis ardor eris, quae quom tentabis abire

      Te rapient, nec eris postmodo, Marce, tuis.

Dii, quibus Adriaci maris est tutella, volentem

20

      Reddite; si nolit, sit suus ac valeat.

Sic coma cerulea semper redimita sit alga,

      Sic fugiat vestros nulla puella toros.