Enea Silvio Piccolomini epigrammata, 35

35. ad eundem

Rite cepisti meritoque, Cesar,

Laude tollendus super astra prodis;

Vt tamen gentes populique semper

Hinc tuum possint celebrare nomen

5

Fine perfecto sit opus peractum.

Ecce te poscit tua sancta mater:

"Nate, qui nostram renouare pacem,

Qui potes toti dare frena mundo:

Causa te flectat melior, rogamus."