Enea Silvio Piccolomini epigrammata, 24

24. ad Carolum regem Francorum

Sis licet inuictus multoque in prelio uictor,

Carole, Gallorum rex inclite, sit licet ingens

Gloria gestorum; turmas ductante puella

Fregeris et duces, qui te regnumque petebant:

5

Ista tamen longos non est mansura per annos

Fama, pium si non inuenerit ipsa poetam.

Desinat Eacides, qui uicerat Hectora Trohem,

Nomen honorati dudum labatur Vlixis,

Ni quibus in rebus fuerint scripsisset Homerus;

10

Egregius perat musa reticente Maronis

Troius Eneas pietate insignis et armis.

Omnia nata cadunt, nata omnia surripit etas:

Nascimur ad mortem tacitisque senescimus horis.

Carmina sola necem possunt depellere:mangos

15

Eripuere uiros a mortis dente camene.

Nulla potest uires effringere carmini etas.

Immortalis erit, nullis obscurus in annis,

Qui sua facta dabit numeris cantanda poetum.

Ergo tibi et sancte gestorum consule fame:

20

Quere tuas aliquem ualeat qui scribere laudes

Eximias nomenque tuum claramque tuorum

Et gentem et stirpem troiano a sanguine cretam.

Est opere precium belli cognoscere quales

Scribentes habeat uirtus spectata domique

25

Indigno et gracili non committenda poete.

Prestat ames aliquos, qui munus Apolline dignum

Efficiant studioque petant Elicona uirentem

Assiduo et tenui deducta poemata filo

Reddere promittant et uatibus addere calcar.

30

Hos uocites et egere uetes et carmina cogas

Edere uel priscis non aspernanda Latinis.

Quis tamen has tantas audebit sumere curas?

Quis dabit ingenium uiuax et ad omnia tritum,

Vt possit patulas implere legentibus aures?

35

Sunt qui magna canunt dominorum bella ducumque

Eternamque ualent homini concedere uitam,

Qualis ad Italiam siculis Antonius oris

Venit, ut illustris perstringeret acta Philippi

Marrasiusque simul, cui non uetuere paterne

40

Sicelides muse pretendere ab ubera guttur.

Quin etiam Vegius, quem diue aluere sorores

Pierie, missum celesti munere nobis,

Atque alii, quorum sunt nomina nota leporque

Dicendi, hos tecum conducere sit tibi cure.

45

Hortari ut scribant, concedere multa laborum

Premia: te eternum facient celoque locabunt.