Fabrizio Genesio elegiarum libellus, 13

Testo base di riferimento: T. De Marinis, A. Perosa, 1970

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


13. Leuciae

Quos pro te possim quaesisti ferre labores,

      Heu ignara animi, Leucia cara, mei.

Quaecunque est caelo gravior terraeque marique,

      Gratior haec per te poena futura mihi est,

5

Et velut Alcides non monstra horrenda timebo:

      Impedient iussus nulla pericla tuos.

Iusseris, apposita sublatus in aethera penna

      Herculeum Gades visere nitar opus,

Expositi septem quaerentur in ordine montes

10

      Ducet et ad Numidas me via longa feros.

Nec me poeniteat Cirtam petiisse vetustam,

      Quae domus antiqui clara Syphacis erat,

Numinibusque sacrum divae Tritona Minervae

      Rursus et Hammonis templa superba dei.

15

Et qui nocte solet fontem fervere videbo

      Quique solet medio frigidus esse die;

Et Garamanteas lustrabimus undique terras

      Et Meroe nostros sentiet ipsa pedes,

Memphiticaeque simul tellus sese offeret orae

20

      Atque oculos capiet pyramis alta meos.

Sidon et inde Tyrus, clari domus illa Sichaei,

      Excipiet longas commiserata vias

Coriciique nemus gratum mirabor amoeni,

      Quae supero fertur terra dicata Iovi,

25

Pulchraque Mausolei cernam monumenta sepulchri

      Claraque Milesii protinus arva soli.

Mox Ephesum et Triviae templum spectabo Dianae,

      Insuper et Clario condita templa deo.

Ad loca Sigei veniam celebrata vetusti

30

      Et Priami quondam regna subacta senis.

Idaeos colles et qua Simoentis adibo

      Et qua Scamandri fluminis unda fluit;

Inde, ubi bella movens fortis pugnabat Amazon,

      Thermodontei fortia castra soli.

35

Et procul ad Scythicas mittes me, Leucia, terras

      Atque Borystheniae nobile flumen aquae,

Impiger ad Colchos decurram et Phasidos oras,

      Huc ubi Phrixeae vellera pellis erant.

Gens quoque Sauromatae Tanais vicina fluento

40

      Accipient oris nomina nostra suis.

Tendere Ripheos nil me prohibebit ad axes,

      Vt timeant gryphes Itala bella feri.

Audiet et pictus nostros Agathyrsus amores,

      Audiet androphagae terra petita plagae,

45

Audiet et Rhodope sacris celeberrima Bacchi,

      Audiet et iussus Thracia tota tuos.

Et Geticos per te possum tetigisse recessus

      Et quaerent nomen Pontica regna meum,

Bosphorus et Rheso quaeret regnata Propontis

50

      Nec fuerit nostrae causa tacenda viae.

Ad gelidos possum per te penetrare Britannos

      Et procul ad tauri cornua collis ibo;

Rursus ad Indorum calidas properabimus oras

      Moxque ad Gangeticae flumina lata plagae.

55

Insuper ad rubri concedam littora ponti,

      Sentiet et cursus ultima terra meos,

Quodque hominis non est, Solis per torrida regna

      Antipodas quaeram Niliacumque caput.

Nec satis hoc: Stygias demum penetrabimus oras,

60

      Vt mihi sint oculis omnia visa meis.