12. Paulo
Miles in armisonis Gradivi exercite castris,
Te vocat ad citharam Phoebus Apollo suam.
Bella silent posuitque graves Mars ferreus iras,
Comprimit excitos buccina pulsa sonos.
5
Venit hiems imbresque cadunt de nubibus acti
Et iuga candenti cernis operta nive.
Exuta est viridi viridis modo terra colore
Et nullus laeti graminis extat honos,
Et quae sanguineas viderunt prata phalangas
10
Excipient gelido vellera cana sinu.
Ergo redi: incipies docto fera proelia versu
Et simul adversos concinuisse duces.
Hic tibi si non est animus, nec facta referre
Nec iuvat egregios inseruisse viros,
15
Ad Cypridos poteris lusus natumque redire,
Dum non insueti muneris auctor eris:
Oblitus belli fueris Martisque corusci,
Ascendat thalamos siqua puella tuos,
Et qui forte alios ictus meditaris in hostem,
20
Diversum vario vulnus ab ense dabis.
Nec pudeat qui castra ducum Martemque sequaris
Saepius Idaliae munus adire deae:
Cum premeret longo Troianos Graecia bello,
Cura fuit Graii non ea sola ducis,
25
Et quandoque ferus positis Agamemnon ab armis
Ad natam, Chryse, dicitur isse tuam,
Saepius Aeacides fusos post impiger hostes
Venit in amplexus, rapta puella, tuos,
Vtque viri Danaum dux eripuisset amores,
30
Non poterat pugnae deditus esse truci.
Saepe ferox etiam postquam Mars arma relinquit,
Excipis ipsa tuo, Cypris amica, thoro.
Sic te si patriae reducem concesseris urbi,
Alludet reditu blandior illa tuo.
35
Mox quoque cum varios tellus dabit acta colores
Laetaque belligeris pabula reddet equis,
Ibis et immenso victurae laudis amore
Sollicitus bello victor in arma rues,
Nec de te quicquam Venus aut Mars ipse queretur
40
Atque aderit coeptis semper uterque tuis.